REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Rejicit clare opinionem asserentem animas separatas intelligere per species in fundendas ab Intelligentiis; tum quia pluralitas non est ponenda sine necessitate, et salvari potest, animas separatas intelligere posse sine novo specierum influxu; tum etiam, quia Angeli non possunt infundere species.
Ex praedictis apparet improbatio illius opinionis, quae ponit animam separatam non intelligere nisi per species infusas a Deo, vel ab Intelligentiis, cujus opinionis ratio est ista: Quanto magis medium recedit ab uno extremo, tanto magis accedit ad aliud. Anima intellectiva humana tenet medium inter substantias pure immateriales abstractas a materia secundum esse et operari, quia ipsa est separata secundum operationem, et conjuncta secundum esse, quia est forma corporis naturalis, nam secundum auctorem de Causis proposit. 5. Anima causatur ab impressione Angelorum vel Intelligentiarum; itur quantum anima humana recedit a corpore materiali, tanto magis accedit ad conditionem substantiae immaterialis. Sed ipsa existens in corpore, ut forma materiae, non recipit formas intelligibiles infusas a Deo, quia ut sic non recipit a natura et conditione substantiae immaterialis; ergo ipsa omnino separata a corpore, cum magis accedat ad naturam substantiae incorporeae et immaterialis, sic recipit species intelligibiles infusas a Deo.
Contra, haec opinio est irrationabilis, quia ponit plura sine necessitate, quod est contra intentionem et principium omnium Philosophorum; verum est enim quod Deus potest dare animae separatae tales species intelligibiles, ad hoc quod intelligat; sed non est necessarium semper tales species sibi dari ad hoc quod intelligat, quia tunc daret necessario tales species, et per modum naturae, et involuntarie, quod est falsum.
Per hoc patet quod instantia aliorum contra hanc opinionem non valet, cum dicunt quod non agit in comparatione ad extra per modum naturae, quia tunc produceret necessario Deus istas species; per te, non agit per modum naturae, igitur contingenter et voluntarie illas producit.
Istud non concludit contra istam opinionem, quia ipsi nolunt dicere quod Deus sic influit animae istas species, quod necessario illas producat, sed volunt dicere quod Deus ex institutione voluntatis suae incommutabilis regulariterhoc facit, licet voluntarie, et non per modum naturae, et per consequens non facit hoc necessario. Sed tamen videtur quod haec sit evasio et fictio, quia nulla videtur necessitas ex parte intellectus separati, quod Deus influat alias species, eo quod per species acquisitas potest supplere, quidquid daret virtutis per species influxas.
Item, quando sufficiunt propria principia, non oportet ponere extranea vel extrinseca; sed propria principia sufficiunt intellectui separato ad hoc quod possit conclusiones elicere, scilicet principia acquisita sine principiis infusis: igitur et species acquisitae sufficere videntur ad hoc quod intellectus separatus eliciat intellectionem.
Sed contra hoc objicitur de parvulo, qui nullas hic habuit species acquisitas; igitur saltem talis intellectus separatus indigebit influxu talium specierum, alias intelligeret sine specie, vel nihil intelligeret.
Dico quod Deus supplebit in parvulis hujusmodi species in resurrectione, sicut supplebit eorum membra imperfecta usque ad aetatem 30. annorum; sed in intellectu, qui habet species acquisitas, videntur esse superfluae species influxae.
Item, non solum est inconveniens ponere hujusmodi species influxas cum acquisitis, imo etiam non videtur secundum te possibile duas formas ejusdem speciei esse in eodem subjecto; sed species rosae acquisita et influxa sunt ejusdem speciei; igitur.
Sed ipsi respondent ad hoc quod species non sunt formae ejusdem rationis, sed diversae speciei, quia quaecumque habent causas diversas, et diversae speciei differunt specie, sicut virtus acquisita et in fusa: sed species acquisitae et infusae habent causas alterius speciei, scilicet regulas hominis et naturalis rationis, et regulas Dei supernaturales.
Sec hoc non valet, quia ejusdem objecti numero respectu ejusdem potentiae non possunt esse plures species diversae rationis a quocumque agente; sed hic et in patria erit idem objectum, et idem intellectus: igitur, etc. Species igitur acquisita et influxa erunt ejusdem speciei, et per consequens non compatiuntur se in intellectu.
Ad rationem, quam pro se adducunt, quae non est alicujus momenti, respondeo, quando enim dicitur quod anima separata est natura media inter corpora et spiritus, et quanto magis recedit ab uno, accedit ad aliud, dico quod loquitur, vel de recedendo in esse, vel recedendo in operari. Non autem loquitur secundo modo, quia non sequitur quod si anima recedit a corpore in essendo in morte, igitur in operando, quia si recederet a corpore in operando, tunc post resurrectionem non intelligeret illa, quae prius intellexit in corpore, vel non sicut intellexit ante resurrectionem; est igitur intelligenda ista medietas in materia, et in essendo, non autem in operando.
Similiter per rationem eorum posset concludi quod nunc etiam anima existens in corpore intelligit per species ab Angelo influxas, cum sit natura media inter corpora et spiritus, nisi forte dicatur quod Angelus non potest dare vel influere nunc species, sed post resurrectionem tantum. Sed hoc nihil est, quia tunc sequitur quod daret vel influeret hujusmodi species modo voluntario, vel gratiae, non naturae: si enim daret modo naturae, ita posset dare modo sicut tunc.
Ad primum principale, quando dicitur 3. de Anima, sicut sensibilia ad sensum, sic phantasmata ad intellectum, dico quod verum est, quantum ad primam acceptionem notitiae intellectualis ratione ordinis naturalis potentiarum, quae tunc non erit, sicut nec phantasma erit in intellectu separato.
Similiter potest dici ad hoc quod finis potest manere sine his, quae sunt ad finem, quae non sunt nisi causa in fieri, sicut sanitas potest esse sine positione; quae est causa in fieri sanitatis, et sicut dispositio, et sic est in proposito, phantasmata sunt causa in fieri tantum nostrae intellectionis, et ideo potest manere intellectio in prima sine phantasmate.
Ad aliud, quando dicitur primo de Anima, quod intellectus quantum ad actum corrumpitur quodam interiori corrupto, dico quod hoc verum est, quantum ad ordinem naturalem potentiarum, sine quo intellectus hic nihil potest intelligere. Sic etiam voluntas corrumpitur quantum ad actum, si interiora, ex quibus dependet naturalis ordo potentiarum, essent corrupta.
Ad tertium, quando dicitur quod nullus intellectus formaliter intelligit, nisi possibilis, et ille corruptibilis est 3. de Anima, dicendum quod intellectus passivus vocatur ibi aliquavirtus sensitiva, puta cogitativa secundum aliquos, secundum quod est organica, et illa non remanebit. Certum est autem quod talis intellectus possibilis non est necessarius ad actualem intellectionem.