Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima christi verbum videndo comprehenderit. Sicut enim dicit Isidorus, trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto. Sed visio qua deus videtur, soli deo est conveniens, et nulli alii purae creaturae, quia est visio comprehensionis. Ergo homo assumptus comprehendit trinitatem.
Praeterea, majus est uniri deo quantum ad esse personae quam quantum ad visionem. Sed, sicut dicit Damascenus, tota divina natura unita est carni in persona filii.
Ergo multo fortius tota divina natura unita est animae per modum visibilis; et ita anima christi comprehendit deitatem verbi.
Praeterea, verbum est simplex, non divisibile.
Sed simplex non potest ab aliquo capi quin comprehendatur: quia non potest esse partim intra capientem et partim extra. Cum igitur anima christi verbum videndo capiat, videtur quod ipsum comprehendat.
Sed contra, secundum Augustinum, illud proprie comprehenditur cujus fines conspiciuntur.
Sed verbi, cum sit infinitum, fines conspici non possunt. Ergo non potest comprehendi ab anima christi.
Praeterea, nulla potentia substantiae finitae est infinita. Sed anima christi, cum sit creata, est substantia finita. Ergo omnis virtus ejus est finita; ergo et capacitas ejus. Sed capacitas finita non comprehendit infinitum. Cum igitur verbum sit infinitum, non potest comprehendi ab anima christi.