Ulterius. Videtur quod in verbo non cognoscat omnia quae cognoscit verbum. Marci 13, 32: de die illa nemo scit, neque filius, sed solus pater.
Sed non loquitur de filio secundum divinam naturam, secundum quam habet eamdem scientiam cum patre. Ergo loquitur de filio secundum humanam naturam; ergo christus secundum animam non scit omnia quae scit deus.
Praeterea, deus scit infinita. Sed anima christi, cum sit finita, non potest comprehendere infinita. Ergo non omnia scit quae deus scit.
Praeterea, ex infinitate divinae potentiae est quod potest infinita facere. Sed anima christi non comprehendit infinitatem divinae potentiae. Ergo non comprehendit omnia quae deus potest facere.
Sed deus scit omnia quae potest facere. Ergo anima christi non habet scientiam omnium quae scit deus.
Praeterea, quanto aliquis intellectus est altior, tanto potest ex uno plura cognoscere: et propter hoc dicitur scientia superiorum esse universalior quam inferiorum in Lib. De causis et a dionysio. Sed intellectus divinus est altior in infinitum quam anima christi. Ergo in infinitum plura potest ex seipso cognoscere quam anima christi ex visione unius divinae essentiae.
Sed contra, Apoc. 5, 12: dignus est agnus qui occisus est accipere divinitatem et sapientiam; Glossa: idest omnem cognitionem. Ergo cum agnus sit occisus secundum humanam naturam, videtur quod christus secundum humanam naturam omnem cognitionem habeat.
Praeterea, nullum bonum est quod anima christi non amet, quia habet perfectam caritatem. Sed non amatur nisi cognitum. Ergo nullum bonum est quod non cognoscat. Sed omne quod est, inquantum est, bonum est. Ergo cognoscit omnia.