REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Solvit argumenta, quibus probatur memoria in brutis, salvando quomodo provideant nidificent, vindicent et disciplinentur sine ulla memoria. Solvit etiam argumenta posita pro altera parte, de quibus latius agit in Oxon. hic a n. 8. Manet ergo Doctor in bac re problematicae, sed magis inclinat, ut detur memoria sensitiva, quia, inquit, facilius solvuntur illae de brutis experientiae, eam ponendo.
Respondeo quod cognoscunt praeteritum actum, nec recordantur ejus, ut praeteritus est, licet hoc non sit facile demonstrari. Unde ad primum, quando dicitur quod animalia uniformiter agunt actus suos, et redeunt ad eadem loca, ad actus tales, dico quod isti animali sic agenti impressa est phantasia de loco illo, sicut prius vidit per sensum locum, qui erat tunc sibi delectabilis, sic manet impressum phantasma correspondens illi loco: cessante igitur objecto, sive praesentia objecti, phantasma fortius movens occurret illi animali, et quia fuit sibi locus delectabilis, ideo primo sibi occur rit tale phantasma, et quaerit eumdem locum in quo prius fuit, non quod recordetur de illo inquantum est praeteritum, sed continuo movetur a tali impresso phantasmate, ac si praesens esset objectum.
Ad illud de vindicatione animalium, respondeo quod etsi non cognoscant istum hominem verberasse, vel aliquam injuriam intulisse, tamen ipsa verberatio, vel injuria fuit tristia talibus animalibus: ita et phantasma triste, vel alicujus tristis fuit eis impressum. Modo ita est, quod sensibilia diversa simul conjuncta simul imprimunt sua phantasmata in quodam confuso, et non distincto; et sic patet quod persona verberans, et ipsa verberatio simul imprimuntur in animali verberato, ut pars phantasmatis, sicut prius quando actu injuriam inferebat, sic tunc occurrebat potentiae phantasma vindictae, scilicet facta impressione.
Et hoc apparet magis in exemplo tertio, quod adducebatur de disciplinatione quorumdam animalium, quia cani percusso imprimebatur phantasma percussionis et comestionis carnium, quae frequenter concomitantur; et hoc judicat per prosecutionem aliquam, vel per fugam, scilicet per prosecutionem delectabilis, vel fugam tristis; ita simul manent in cane sic percusso phantasma tristis et delectabilis, et si magis movet triste quam delectabile, tunc cavebit sibi, quod non comedet carnes, sicut in principio quando erat percussus.
Sed quidquid sit de ista conclusione, Philosophus tenet opposi tum in libello de Memoria et remini scentia, et concedit memoriam tantum esse in parte sensitiva. Utrum autem talis memoria percipiat tempus, dubium est; Philosophus tamen dicit in praedicto libro, quod percipit tempus sicut magnitudinem, et sicut rem, et potest esse, quia ejusdem potentiae est cognoscere permanens et successivum; sensus autem cognoscit magnitudinem, cum sit objectum per se commune sensus, 2. de Anima, nec impeditur quin tempus possit cognosci per memoriam sensitivam, inquantum est continuum, quia magnitudo est continua, quod est objectum perceptibile per sensum, nec impeditur inquantum tempus est numerus prioris et poterioris in motu, quia motus et numerus est objectum commune sensus, secundum Philosophos, et patet ex 2. de Anima.
Conditiones igitur aliquae de memoria animalium sunt manifestae, et aliquae sunt dubiae. Circa hoc dico tamen quod si memoria, vel potentia recordativa potest immutari in brutis dum manet, posse dici quod sensus superior potest recordari actuum inferiorum sensuum dum sunt.
Sed oportet aliquid dicere de potentia superiori sensitiva in brutis, dico quod phantasma in brutis; recordatur actus proprii dum est, non per reflexionem, sed pro quanto actus suus reducitur aliquo modo ad subjectum suum, non per alium actum, sicut visio aliquo modo dicitur colorata, et ideo quodammodo visibilis, et inquantum videt se videre, secundum quod videtur Philosophus sentire, 2. de Anima, movendo quaestionem, utrum visio ipsa sit visibilis; vel si hoc non placet, oportet dicere quod in brutis non est virtus, vel potentia recordativa, sed tantum in nobis, ubi potentia intellectiva, sive memoria intellectiva, recordatur de actu superioris sensitivae in praeterito, ut praeteritus est, sicut dictum est supra.