REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Probat ex Philosopho dari memoriam intellectivam, et solvit loca ejus, quae videntur adversa, de quo latius agit in Oxon. hic a n. 15. resolvens dandam memoriam intellectivam, alioquin non possemus agere poenitentiam de malis volitionibus et intellectionibus, quia harum non recordatur sensitiva.
Sed estne memoria in parte intellectiva? Aristoteles in libello de Memoria dicit aliquid, quod est pro nostro proposito; dicit enim quod memoria recordatur actuum intelligibilium, ut quod triangulus habeat tres, quia didicit. Certum autem est quod iste actus recordandi non potest esse nisi actus intellectus, quod sic ostendo: Ejus potentiae est cognoscere primum objectum recordationis secundum actum primum, cujus est cognoscere secundum objectum, scilicet objectum actus; sed solius intellectus est cognoscere triangulum habere tres, ut fuit objectum primi actus, quia sic cognoscit de omni triangulo intellectus, quod non potest sensus cognoscere. Sed respondetur, quod licet memoria possit esse quorumdam intelligibilium, non tamen sine phantasmate, et sic memoria non est partis intellectivae, sed ipsius phantasiae, in virtute cujus intellectus recordatur.
Contra hoc, quia sicut non est recordari sine phantasmate, ita nec contingit intelligere sine phantasmate, secundum Philosophum ibidem, non tamen semper hoc sequitur quod intelligere non sit partis intellectivae: et sic oportet dicere de actu recordationis intelligibilium, licet intellectus non potest sine phantasmate recordari. Item, ejusdem potentiae est recordari et reminisci, licet non sint eadem, quia recordari potest esse sine reminisci, non tamen converso; sed reminisci est tantum intellectus; igitur et recordari. Probatio primae, quia reminisci est quidem discursus non syllogisticus, ut docetur in libro de Memoria et reminiscentia; sed reminisci est ex quibuscumque consequentiis prioribus secundum tempus, ex quibus potest recuperare perfectam memoriam ejus, cujus prius habuit imperfectam, vel imperfecte. Quandoque tamen potest esse iste discursus reminiscentiae vel recordationis actus syllogisticus, ut quando prius occurrunt memoriae nostrae principia quam conclusiones, et deducendo principia, reminiscitur conclusionum, et recordatur. Et dico quod iste discursus syllogisticus est mirabilior, qui possit esse in homine, uterque tamen discursus pertinet ad partem intellectivam. In hoc tamen est differentia inter reminisci et recordari, quia reminisci est ejus, quod prius cecidit, et deletum est a memoria, et ita est actus intrinsecus et discontinuatus: sed recordari est ejus quod prius fuit in memoria imperfecte. Sed actus iteratus facit ut ejus memoria perfecte habeatur. Probatio minoris, scilicet quod reminisci sit partis intellectivae, et primo per rationem sic: Discursus syllogisticus, sive argumentatio pertinet tantum ad partem intellectivam, quia discursus est actus solius rationis; sed ad partem sensitivam non pertinet syllogizatio, sive argumentatio; igitur nec talis discursus, et per consequens reminisci non est nisi partis intellectivae: sed credo quod animalia bruta non habeant actum reminiscendi. Secundo probatur eadem minor per auctoritatem, secundum Avicennam. 6. Naturalium parte 5. C. 3. Reminisci est actus proprius hominis; igitur non convenit alicui bruto, nec erit partis sensitivae in homine, sed tum intellectivae.
Dico igitur secundumquod primo fuit declaratum, quod recordari non est partis sensitivae, sed intellectivae. Recordatio enim non tantum est in intellectu respectu objecti universalis, imo respectu objecti singularis, et actus volendi similiter, alias oportet negare poenas et praemia, justitiam et misericordiam, et caetera hujusmodi, sicut prius arguebatur. Unde dico quod ista recordatio est propria intellectus, quae non est alterius, sed tantum est recordatio actus ipsius intellectus et voluntatis. Sed alia est similiter recordatio, quae est communis sibi et aliis, scilicet parti intellectivae et sensitivae, nam quaedanTest recordatio potentiarum inferiorum, scilicet sensitivarum; sicut enim intellectus potest percipere actum meum intuitive vel abstractive, intelligendo, ita posset sensus recordari, sive sit actus proprius intellectus, sive aliarum potentiarum.