REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit memoriam intellectivam ponendam esse in anima separata, sed non sensitivam. Vide latius eum in Oxon. hic num. 20.
Ex his igitur ad propositum deductis patet solutio quaestionis, quia ex praedictis potest deduci, quod recordatio remanet in anima separata, quia sicut heri * arguebatur, nulla mutatio est ex hoc facta in anima, vel circa animam, ut est susceptiva actus recordati; sed hoc bene verum est, quod anima separata non potest omnium recordationum recordari, quarum prius recordabatur, potest tamen omnium recordationum intellectus, quorum et in corpore poterat recordari, et licet non possit recordationum potentiarum sensitivarum, quarum instrumenta non habet, potest tamen recordari omnium recordatorum, quae prius per sensus potuit recordari.
Ad primum principale, quando arguitur de Philosopho, qui non ponit memoriam, nisi in parte sensitiva, dico quod Philosophus negat memoriam esse in parte intellectiva, quantum ad duas ejus conditiones, sicut prius dicebatur. Sed attendendum est hic, quod in sua primo objecto, scilicet memoriae, quod est actus praeteritus, de necessitate est praeteritio; sed in suo objecto remoto, quod est objectum recordatum, quandoque est praeteritio, et quandoque non. Exemplum, heri speculabar istam propositionem, quod triangulus habet tres, non tantum pro illo tunc, in quo speculabar, sed pro semper; hodie igitur recordor me speculatum fuisse heri non solum pro tunc, sed pro semper, triangulum habere tres, et ideo licet quantum ad actum speculationis hesternae sit praeteritio, qui est primae recordationis objectum, non tamen quantum ad objectum recordatum, quod est habere tres, quod est objectum remotum, est praeteritio, et ita est semper quandocumque est cognitio abstractiva in intellectu, quod scilicet in primo objecto recordationis est necessario praeteritio, sed non in objecto remoto. Exemplum de recordatione actus sentiendi: heri vidi te sedere, hic est praeteritio ratione utriusque objecti, dummodo recordor te heri sedisse, nam actus videndi, qui est primum objectum immediatum recordationis, transiit, et actus sessionis, qui est objectum remotum, similiter praeterit. Unde dico universaliter, quod in omnibus sensibilibus, vel actibus sentiendi, vel est praeteritio ratione utriusque objecti, et impossibile est habere certitudinem de actu praeterito sensitivo, nisi prout tunc se habuit, dum erat praesens in sensu ' sed in recordatione intelligibili potest esse praeteritio respectu utriusque objecti, puta dum recordor per intellectum te sedisse heri; sed interdum potest esse actus recordationis intellectualis cum una praeteritione tantum unius objecti, et potest esse sine una praeteritione, scilicet objecti remoti, quod potest esse necessarium, et semper; sed hoc est verum universaliter de omni recordatione, sive intellectiva, sive sensitiva, quod semper est praeteriti, ut primi objecti, et respectu hujus semper est praeteritio.
Ad propositum dico igitur, quod recordativa sensitiva est per se sufficiens sine memoria intellectiva, non tamen e converso, ideo Aristoteles ponit hujusmodi potentiam recordativam vel memorativam potius in parte sensitiva, quam in parte intellectiva. Unde Aristoteles non vocaret bene recordatum propter recordationem intellectus, sed magis propter recordationem potentiarum inferiorum, sicut nec Aristoteles ponit intelligere sine phantasmate, quia ponit forte intellectum unum omnium nostrum non variari, nisi penes phantasmata, sicut Averroes videtur sibi imponere.
Ad hoc facit illud Themistii su per primuni Posteriorum de servo fugitivo, licet enim hoc non concludat in demonstratione, concludit tamen in recordatione. Unde si arguitur sic, iste reminiscens, aut novit illud, quod prius scivit, aut non ? argumentum est bonum quantum ad reminisci, quia aliquid remanet apud ipsum per quod reminiscitur illud quod prius novit. Ista non assero, sed hoc assero quod una recordatio potest esse sine alia et non e converso.
Ad dictum illud Damasceni, patet per jam dicta superius.
Ad alliud quando dicitur quod universale est objectum intellectus, quod non concernit differentiam, temporis, quod de singulari, utrum possit intelligi, dicetur alias. * Ad propositum tamen dico, quod cognitio intuitiva non est tantum singularis, inquantum est cognitio intuitiva, sed essentialiter estipsius naturae existentis, ut existens est, quia prius competit esse naturae, quam sit ut haec, sive ut singulare, eo quod essentia sit ejusdem rationis in omnibus singularibus, non autem singularitas ipsa est ejusdem rationis in omnibus, sed diversa in quolibet singulari unius essentiae; ex quo sequitur quod essentia potest cognosci, non tamen singularitas ejus. Cum igitur ad recordationem non requiritur nisi praeteritum prius existens, licet non ut singulare, idcirco esto quod singulare, ut tale, non intelligitur ab intellectu, intelligitur tamen aliquid singulare, non ut singulare, sed ut intelligitur, et tale singulare, ut existens, non recedit ab universali, licet a quidditate abstractiva per intellectum recedat, quia rosa nunc existens non recedit a rosa universali, de qua scientia est, licet non sit universale in ultimo gradu abstractionis; et ita dico quod anima separata recordari potest de tali natura existente, licet non ut singularis.
Ad aliud, quando dicitur quod si anima separata haberet memoriam, recordaretur peccatorum praeteritorum, etc. haec est bona difficultas, et posset esse pro prima distinctione primi libri; * sed communiter respondetur hic, quod non est inconveniens quod Beati recordentur praeteritorum peccatorum, quia nunc non habent actualem displicentiam, vel dolorem de eis, secundum quod dicit Gregorius super illud Psalmi 88. Misericordias Domini in aeternum cantabo, dicit enim ibi quod saepe laeti tristitiae meminimus absque poena. Et sic potest dici in proposito, quod bene recordantur peccatorum praeteritorum absque displicentia, quia Deus remisit peccata commissa Beatis.
Sed licet hoc respondeatur communiter, tamen non videtur esse nisi fuga, quia Beatus non potest habere memoriam de remissione peccatorum suorum, nisi recordetur aliquando commissorum, et sic intellectus potest separare commissionem peccatorum a remissione, et per consequens habebit dolorem et displicentiam; ergo non erit perfecte beatus.
Vel esto quod ista duo sint simul considerabilia ab intellectu Beati, quaero a te, an voluntas habeat aliquem actum circa peccatum commissum, an non ? Sed non potest dici, quod voluntas nullum actum habeat circa actum considerationis de commisso peccato, igitur habet aliquem actum; non autem habet velle, igitur nolle; sed nolle ejus, quod evenit, causat tristitiam et displicentiam, igitur, etc.
Respondeo igitur, et dico quod si placeret Deo, posset delere memoriam, unde non recordaretur peccati commissi, unde apud Aristotelem 3. Topicor cap. 10. memorari turpia miserum est. Illud autem Gregorii, quando dicit, qui miseriae non meminit, quomodo misericordiam cantabit ? intelligendum est quod meminit miseriae in universali, et ex tali recordatione non causatur tristitia, quia non considerat in particulari.
Ad rationem tamen factam de actu voluntatis; respondeo quod Beatus considerans peccatum prius commissum, habet actum nolendi, nec sequitur, igitur habet tristitiam, quia causa naturalis poest impediri ab effectu suo per impedimentum vel prohibitionem agentis superioris et fortioris, sicut dicitur de passione animae separatae, quae non est tanta, quanta erit cum corpore, et de tribus pueris, quos ardor ignis omnino non tetigit, et hujusmodi. In Beatis igitur est nolle quantum ad peccata commissa sine effectu consequente, virtute divina praeservante in instanti illo, ne occurrat Beatis aliquis actus tristitiae vel displicentiae: in damnatis autem est nolle cum effectu et cum tristitia. Sed in Beatis Deus conservat et praeservat nolle a tristitia, et ponit tantum gaudium et delectationem, quod excludit omnem dolorem et tristitiam, non solum contrariam, imo quantumcumque contingentem et corporalem, quae delectatio a Deo causatur mediate, et ab objecto vel fruitione immediate.
Sed contra hoc diceretur, quod talis voluntas, cujus nolle non est cum effectu, non implebitur, nec erit perfecta, et per consequens nec beata, quia perfecta voluntas non debet nolle offendisse Deum, sive peccasse, sine displicentia; igitur tale nolle non suspenditur.
Respondeo quod voluntas Beatorum implebitur quantum ad suum velle, vel nolle de praesentibus et futuris, sed non de praeteritis, quia hoc est impossibile, cum sit necessarium omne praeteritum evenisse. Confirmatur hoc ex superius dictis * de sensu Beati posito in Inferno, sentiret, non tamen doleret.