REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum Beati cognoscant orationes nostras, quas eis offerimus .
D. Thom. 2. 2. q. 38. art. i. et 3. part. q. 10. art. 2. et hic quaest. 3. art. 2. D. Bonavent. art. 3. quaest. 23. Bellam, lib. 1. de Beat. sanct, cap. 17. Suar. 1. part, tract. 1. lib. 2. cap. 28. Fenard. tom. 1. lib. cap. 10. et 12.
Quaestio intelligitur tam de Angelis quam de animabus beatis, et videtur quod non, per illud Isaiae 63. sicut arguebatur in quaestione praecedente, ubi glossa Hieronymi: Tu pater Abraham, non nosti nos, etc Item, Augustinus de cura agenda pro mortuis, dicit quod animae mortuorum nesciunt ea, quae hic fiunt pro eis, etc. Item: Solus Deus novit secreta cordium, 3. Reg. 8. Sed oratio est quoddam secretum cordis; igitur, etc.
Item, non oportet eas cognoscere, nisi ut orent pro nobis; sed hoc est inconveniens, quia non sunt in statu meriti, et in tali statu, scilicet extra statum meriti frustra fit oratio; igitur, etc.
Sed contra, iste error attribuitur Vigilantio a Hieronymo, quia ille Vigilantius detraxit reliquiis Sanctorum, et posset dici magis Dormitantius quam Vigilantius.