REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum: Animam separatam acquirere posse notitiam, tam abstraetivam quam intuitioam, de quo late jam dictum est, q. 2. De hac duplici soieutia agit Doctor in Oxon. 1. dist. 1. quaest. 2. et d. 8. quaest penult. et 2. d. 2. q. 9. Secundum: Potest anima separata naturaliter videre cogitationes cordium, si sint debite apiiroximatae, et sibi relinquatur. Ratio, quia ejus objectum est ens flnitum. Idem habet Doctor 2. d. 9. q. 2. ad primum, et 4. dist. 10. quaest. 8. ad 3. Oppositum tenent Thoraistae 1. part, quaest. 57. art. 4. Scotum sequuntur Ocoham 2. q. 20. etquodl. 4. quaest. 13. Gabr. 2. d. 9. quaest. 2. art. 2. et lect. 3. in can. Bassol. ibid. q. 2. Major quaest. 3. Holcot 2. q. 4. et omnes Scotistae. Tertium dictum: Etsi id ad beatitudinem non requiratur, preces quas fundemus ad Sanctos, revelantur eis. De quo Bellarm. Feuard. Suar. citati. Quod vero ipsi pro nobis orent, ex Patribus late probatur apud eosdem.
Respondeo ad quaestionem, et dico quod si Beati non dimitterentur naturae suae, ut essent liberi, non essent sine miseria, quia non dimitterentur naturae suae, ut esset libera, quia libertas est de natura animae intellectivae. Unde dico quod si anima separata dimittatur naturae suae, potest cognoscere quid est intelligibile de ordine universi, et aequaliter cognoscere quodcumque intelligibile, si sit in distantia debita et sibi proportionata. Potest enim cognitione intuitiva cognoscere existentiam rerum sensibilium, et per consequens existentiam rerum intelligibilium. Si igitur esset aliqua substantia approximata animae indebita et certa distantia, potest cognoscere quidquid sensibile vel intelligibile existit in ea cognitione intuitiva, non autem potest cognoscere si sit in distantia improportionata.
Sed contra hoc, si objiciatur quod anima separata et conjuncta habent idem objectum naturaliter; sed conjuncta extendit se tantum ad sensibilia, non autem intelligibilia, nisi per quamdam abstractionem a sensibus; igitur motus voluntatis, qui fit in oratione, non potest naturaliter cognosci ab anima separata.
Respondeo quod idem est objectum naturaliter correspondens potentiae in anima conjuncta et separata; sed anima conjuncta pro statu isto viae non potest exequi actum suum, et ideo, si loquimur de objecto, circa quod potest conjuncta et separata exequi actum suum, non est idem objectum; quod patet in anima conjuncta, cujus pro statu isto ligatur potentia, ut non possit nisi circa quidditatem sensibilem, vel sensibilium. Sed hoc non est ratione potentiae, alias nunquam intelligeret, nisi tales quidditates, et sic non posset intelligere, nec cognoscere Deum nec substantias separatas, quod nullus ponit; igitur quod nullo modo possit hujusmodi intelligere, non est ratione potentiae, sed ratione status et modi intelligendi; sed gloria non aufert naturam, nec per consequens potentiam animae, ut ostensum est in libro primo; * igitur, etc,
Dico igitur quod beatitudo essentialis cujuscumque Beati potest in cognitionem Dei ferri, et in cognitionem omnium quidditatum, quae sunt ex ordine universi; oratio autem neutrum horum est. Arguere igitur ex beatitudine quod anima separata, vel Angelus possint cognoscere orationes nostras, et motus voluntatis interiores, non est sufficiens argumentum. Sed cum ista beatitudine communicatur sibi aliquod donum ulterius in speciali, ut sit cooperatio Dei ad salutem electorum, hoc autem fit impetrando et petendo aliquod donum, quod sit ad salutem justorum; sed hoc non posset esse regulariter, nisi cognoscant orationes justorum. Congruit ergo Beatis non ex ratione essentialis beatitudinis cognoscere orationes nostras et motus voluntatis, non tamen haec cognoscunt cognitione supernaturali necessario et regulariter sine revelatione speciali, et magis congruit hoc istis vel illis revelari quam aliis, inquantum magis attinet eis.
Sed contra ista instatur sic, quod si Angelus, vel anima beata videt orationes nostras, igitur videt Deum velle hoc, quod viator petit a Deo; igitur frustra orant Sancti pro nobis. Si autem vident Deum hoc nolle, igitur inconveniens est tunc Deum orare pro nobis. Si vero nec videant Deum velle, nec nolle; igitur orant de incerto.
Respondeo quod sicut revelatur Beatis oratio, ita eis revelatur quod est beneplacitum Deo, quod exaudiantur, et si revelatur sibi quod Deus non vult exaudire illud pro quo orant, tunc non orant Sancti pro tali orante.
Ad rationem igitur, quando dicitur quod aut Deus vult, aut non vult, etc. dico quod Beati possunt velle talem salvari in terra dupliciter, vel actuali volitione, vel habituali; nunc autem de actuali volitione, quae est in oratione eorum, nunquam volunt aliquem salvari, nisi videant Deum hoc velle. Unde sicut revelatur eis quod talis fundit preces ad eos, sic revelatur eis, quod Deus vult talem salvari vel non vult, et tunc nunquam volunt talem salvari volitione actuali; si reveletur eis quod Deus vult eum salvari, non frustra orant pro eis, quia sicut vult talem salvari, sic vult per certa media hoc fore. Nunc videmus quod licet aliquis Rex velit aliquid facere alicui, hoc vult alium superiorem rogare pro eo, et bene praeordinat quod superiori concedet quod rogat pro eo, quia forte alius non fuit dignus exaudiri. Loquendo tamen de oratione habituali seu volitione, dico quod semper orant et semper volunt nos salvari, sive reveletur eis Deum hoc velle, sive non.
Ad primum principale de Isaia, sive de Hieronymo super Isaiam, dico quod quando dixit hoc: Abraham erat in Limbo, adhuc non erat beatus, et tunc non novit nos. Unde non sequitur ex hoc quin Beatis revelentur in Verbo orationes Sanctorum.
Ad aliud quando dicitur de Augustino, patet solutio sicut ad primum.
Ad aliud, cum dicitur quod solus Deus novit secreta cordium, licet sit quaestio per se an Angeli, vel animae separatae possint videre cogitationes cordium, tamen respondeo, quantum capio ad propositum, quod videtur quod cuilibet Angelo quaelibet intellectio nostra, et quaelibet volitio creata sit nota, sicut albedo nobis, vel aliquid sensibile, imo magis, ut videtur, quia magis est proportionata quaelibet intellectio et volitio nostra intellectui Angelico, quam sit aliquid de genere sensibilium, inquantum intelligibile est, et per consequens nihil intelligibile videtur posse latere, si alia non impediant, scilicet distantia improportionata, vel aliquid hujusmodi. Et universaliter dico, quod quaecumque potest Angelus intelligere, secundum quae potest intellectus meus immutari, et quamcumque intellectionem et volitionem ego possum intelligere, et ipse similiter. Nec est ita secreta cogitatio in nobis quin possit eam intelligere; Angeli tamen mali non permittuntur intelligere cogitationes; multa enim possunt potentia naturali, quae non permittuntur eis, licet possent, si permitterentur potentiae suae. Possent enim movere totam terram, sed quandoque non permittuntur movere lapidem. Quando igitur dicitur quod Deus solus novit secreta cordium, et nemo alius novit quae sunt hominis, hoc pro bat quod Beati non possunt cognoscere omnia secreta.
Respondeo igitur quod Deus, tanquam judex reservans sibi universale judicium, non vult quod alteri hoc concedatur, quia hoc est tanquam proprium judici universali, scilicet cognitio omnium secretorum. Sicut igitur Deus non vult tribuere alicui judicium universale, ita nec alicui vult concedere scientiam, vel notitiam universalem meritorum, vel demeritorum, et ita non permittuntur Angelo bono scire omnes cogitationes cordis, neque malo, nisi valde pauca.
Ad aliud, quando dicitur de oratione extra statum meriti, dico quod oratio habet duplicem rationem meriti, scilicet in actu elicito, secundo in actu exauditionis et impetrationis. Potest igitur separari secundum a primo, et sic possunt orare pro nobis, et non est necesse ad hoc cognoscere orationes nostras. Nec est inconveniens, nec frustra sic orare pro nobis, licet non cognoscant orationes nostras; sicut enim in nobis est meritum orando, ita et in Sanctis intercedendo, ut videtur in Regum et Principum amicis, qui. intercedunt pro aliis. Vel potest dici, quod si non sit meritum illis, est tamen aliis meritum sicut dicitur de Christo, quod post primum instans conceptionis suae, sive infusionis animae in corpore, nihil meruit sibi, sed fuit beatus in se, tamen post meruit, non sibi, sed aliis; et ita potest dici in proposito de Angelis, etc.