Ad tertium sic proceditur. Videtur quod secundum illam scientiam qua anima christi scit res in propria natura, sciat omnia. Omnis enim potentia quae non est reducta ad actum, est imperfecta.
Sed intellectus possibilis animae christi est in potentia ad omnia intelligibilia: quia est quodammodo omnia fieri, ut dicit in 3 de anima.
Ergo si non omnia sciret per proprias similitudines, remaneret imperfectus.
Praeterea, haec est natura intellectus, per quam differt a sensu, quod quanto intellectus plura et difficiliora intelligit, tanto magis potest alia leviora intelligere.
Sed quod est hujusmodi, nihil prohibet quin omnia capere posset. Ergo anima christi etiam in propria natura omnia cognoscit.
Praeterea, magis impediunt se opposita, ut non possint esse simul, quam quaelibet alia. Sed species oppositorum non impediunt se quin sint simul in anima: quia simul homo habet scientiam albi et nigri. Ergo multo minus aliquae aliae species impediunt se invicem ut non possint esse simul; et sic idem quod prius.
Sed contra, non possunt omnia cognosci in quo non sunt omnia. Sed omnia non possunt esse in uno habitu creato. Ergo cum scientia quam habet christus de rebus in propria natura, sit per aliquem habitum creatum, non potest per illam scientiam omnia cognoscere.
Praeterea, per illam scientiam christus conformatur nobis. Sed nos non possumus scire omnia.
Ergo nec christus secundum hanc scientiam scivit omnia.