REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in Deo distinguantur justitia et misericordia.
Alens. 1. p. q. 48. m. 3. D. Bonav. hic a. 2. q. 2. Henr. quodl. 5. q. 3. D. Thom. q. 2. a. 3.
Argenl. q. 1. art. 3. Bassol. quaest. 1. art. 3. Scot. in Oxon. hic quaest. 4.
Juxta hoc quaero quarto: Utrum in Deo distinguantur justitia et misericordia. Videtur quod sic. Dicit Cassiodorus super Psalm. 50. hoeduae res, etc.
Item, si essent idem, ab eis procederet idem effectus; sed justitiae et misericordiae sunt effectus diversi et oppositi, quia justitiae effectus est retribuere secundum merita. Opus autem misericordiae est tribuere aliquid sine meritis, sicut habetur de justitia, Psal. 61. Tribuit unicuique juxta opera sua; et de misericordia habetur in Psalmo 78. Cito anticipent nos misericordiae tuae, etc.
Contra, Augustinus 11. de Civitate Dei, c. 10. simplicitas divina, quia est quidquid habet, exceptis oppositis relative; sed justitia et misericordia non sunt proprietates relativae, nec personales, sed magis sunt essentialia et communia attributa; igitur non distinguuntur in Deo.