REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ponit definitionem justitiae generaliorem ex Anselmo, et specialiorem ex Philosopho, et dividit in justitiam ad se, et justitiam ad alterum; et haec secunda tantum est simpliciter justitia. Resolvit justitiam in Deo non distingui a voluntate, alioquin tenderet in aliquod objectum contra justitiam, quia haec non tendit in contraria. Habetur ex Anselm. cit. et ex August. serm. 16. de verb. Apost. Bernard. serm. de annuntiat. D, Thom. 12. q. ult. et 1. de quo late Vasq. 1. 2. d. 86. ubi ad vires agit contra Suar. Ait demum quidquid facit Deus circa creaturam justum esse, fet si faceret oppo situm, etiam justum esset, et per haec expeditur secunda quaestio.
Respondeo primo ad secundam et tertiam, et ad quartam quaestionem, deinde ultimo solvenda est quaestio prima. De secunda igitur quaestione, qua quaeritur: Utrum justitia sit in Deo, dicit Anselmus in libro de veritate, cap. 12. quod justitia est rectitudo voluntatis sola mente per ceptibilis. Unde ista ratio competit omni justitiae in communi acceptae, respectu cujuscumque actus, et aequaliter isto modo haec definitio competit misericordiae, quia misericordia est rectitudo voluntatis, etc. Oportet igitur specificare rectitudinem justitiae, ut distinguatur a misericordia; specificatur autem justitia in operibus ad alterum secundum Philosophum 5. Ethicorum, cap. 3. Ex hoc igitur sequitur quod in Deo sit justitia, eo quod Deo competit actio voluntaria in respectu ad alterum, in quantum habet actionem, sive operationem universalem respectu cujuslibet creaturae. Unde cuilibet creaturae vere potest dici illud Apostoli: Quid habes quod non accepisti? Justitia autem erit in voluntate ejus, quae omnino impeccabilis est quia immutabilis et invariabilis est; et ideo non est justitia in Deo respectu sui ipsius, sed ipsa justitia Dei est semper ad alterum; justitia autem in voluntate nostra semper vel est ad alterum, vel quasi ad alterum. Dico autem quasi ad alterum, quia poeni tentia est quaedam justitia, quae est ad se, sed tamen non est ita ad se, quin sit aequaliter ut ad alterum, quia est quaedam satisfactio Dei. Potest igitur Deus considerari ut alter a se, et sicut dicunt Doctores, quod voluntati divinae competit facere quod debitum est, et quidquid condecet fieri, et sic justitia quaedam ad se dicitur uno modo.
Alio modo dicitur justitia ut ad alterum simpliciter, unde voluntas divina recte per justitiam operatur ad alterum, id est, ad creaturam dupliciter, scilicet distribuendo et commutando; distribuendo vero operatur Deus ad alterum per aequalitatem proportionis. Ista autem justitia distributiva Dei requirit duas proportiones in creaturis, et similitudinem inter eas; ut sicut se habet natura ad naturam secundum similitudinem in entitate, ita se habeat natura ad naturam in perfectione, id est, perfectio unius naturae ad perfectionem alterius secundum aequalitatem et perfectionem virtutis.
Similiter est in Deo quodammodo justitia commutativa. In commutando autem requiritur aequalitas quantitatis, et ubi non potest servari talis aequalitas, tunc servanda est aequalitas proportionis, sicut potest esse aequalitas secundum proportionem inter superiorem et inferiorem. Unde inter meritum et praemium non est simpliciter aequalitas quantitatis, nec inter poenam et demeritum; ergo est in hec talis proportio, quia decet Deum dare magna praemia, cujuslibet enim est facere secundum statum suum. Deus enim non est Rex Alexander*, qui noluit dare magnum nec parvum. Hoc autem dicitur de habitu, secundum quod congruit voluntati suae.
Patet igitur secundum praedicta, quod in Deo est duplex justitia, una est rectitudo voluntatis, quae consistit in actionibus ad alterum, vel quasi ad alterum; et haec est in ordine bonitatis suae, sive in ordine ad condecentiam bonitatis suae, qua est communicativus aliis, et praeter istam justitiam nunquam agit Deus. Alia autem est justitia in Deo ad alterum, secundum exigentiam et decentiam Dei, et hoc dupliciter, ut dictum est, vel commutando, vel distribuendo aliis, et praeter hunc ordinem justitiae aliquando agit, non enim semper agit per talem justitiam, imo eam aliquando praetermittit.
Ista igitur est via, et modus unus* dicendi in quaestione ist?, et colligitur ex dictis Sanctorum. Unde de istis duabus justitiis loquitur Anselmus in suo Prosologio, cap. 10.
Alia autem est via*, quae dicit quod non potest poni in Deo alia et alia justitia, sed una et eadem. Magis enim debet esse una in Deo quam in nobis; sed in nobis idem est habitus justitiae, qui inclinat ad finem proprium, et ad alia quae sunt ad finem ordinata; igitur in Deo videtur quod sit justitia una et eadem, re et ratione.
Dicetur forte ad hoc, verum est, est eadem in se, sed alia et alia, quia est ad effectum alium et alium.
Sed quantum ad illud, quod dicebatur supra, in alia via, sive modo dicendi, scilicet quod Deus nunquam praetermittit primam justitiam, sed semper agit per eam, dicit quidam Doctor*, quod Deus non potest juste secundum primam justitiam, quae est in ordine ad condecentiam bonitatis divinae, damnare justum, nec salvare damnatum. Sed Deus secundum aliam justitiam, quae est secundum exigentiam et decentiam Dei in distribuendo et commutando, bene potest salvare damnatum, et damnare justum, quia Deus aliquando talem justitiam praetermittit.
Sed contra hoc sic arguo: Voluntas divina, quae est prima regula omnium agibilium et omnium actionum, et actio divinae voluntatis, ex quo est prima regula, est prima rectitudo. Ex hoc enim quod aliquid competit voluntati divinae, est rectum, et quamcumque actionem Deus possit habere, absolute est recta; sed quodlibet, quod non includit contradictionem, non repugnat voluntati divinae absolute: igitur quidquid Deus faciat, vel agat, erit rectum et justum. Sic igitur, justitia Dei erit aeque ampla, sicut potentia Dei, et per consequens justitia in Deo non erit, sicut habitus, qui determinat ad aliquid determinatum, et ad unam partem contradictionis, quia nullus habitus potest inclinare ad opposita; sed potentia voluntatis divinae absoluta est ad opposita: igitur et justitia in Deo est ad opposita.
Sed quomodo iste Doctor hic loquitur, nescio, quia dicit quod de potentia ordinata Deus non potest, sed de potentia absolute: et alibi dicit quod voluntas divina est prima regula, et ex hoc sequitur quod omnis actio Dei sit prima rectitudo voluntatis Dei; igitur nihil potest agere nisi secundum justitiam, sive damnet justum, sive damnet injustum.
Dico igitur ad ista, quod justitia Dei secundum condecentiam voluntatis non limitatur per aliquid extra, sed est indifferens omnino, et indeterminata. Potest igitur dici secundum hoc, quod in Deo non est nisi una justitia re et ratione, et quod non inclinat nisi ad unum actum, et unum objectum re et ratione. Unde justitia et rectitudo voluntatis divinae propter bonitatem divinam et inclinantis ad actum rectum propter divinam bonitatem, et secundum hoc non oportet addere ad definitionem Anselmi illud quod dicitur ab isto Doctore, scilicet propter se. Dico igitur quod non includitur ista justitia ad voluntates posteriores Dei, sed praecise ad istum actum amandi propter se; sed tamen quia potentia potest habere plures actus, non quemlibet actum modificat ista justitia respectu diversorum objectorum, quemlibet autem actum regulat: et licet istum actura amandi Deum propter se modificet, non tamen ad hunc actum inclinat, quia indifferens est talis justitia Dei, et indeterminata ad opposita, sicut potentia Dei, sivc voluntas ejus. Et ideo quidquid voluntas Dei potest velle, absolute potest secundum hanc justitiam velle, et sic condecet, quidquid est in creatura, et quidquid fieri potest a Deo, quia voluntas Dei hoc vult.
Ad propositum igitur distinguendum est de justitia, et dicendum quod justitia potest comparari ad actum ad quem inclinat, et iste tantum unus est, et non potest in oppositum illius actus, quia est prima rectitudo voluntatis divinae, sicut voluntas Dei est prima regula omnis actus, et ideo nullus actus a Deo potest non esse rectus, sive non regulatus, sed semper rectus et justus. Secundo, ista justitia Dei potest comparari ad actum, quem modificat, et sic distinguitur in Deo a misericordia, et a perfectionibus aliis.
Alia vero est justitia Dei in rebus correspondens creaturae ad creaturam, sed secundum hanc justitiam dicitur quod justum est quod terra sit deorsum, et ignis sursum. Ista autem justitia non est, Deus tamen ita facit secundum justitiam suam, licet ex se non inclinetur ad hoc magis quam ad suum oppositum. Potest enim Deus secundum justitiam suam juste agere, quod terra sit sursum et ignis deorsum, et potest facere secundum oppositum actum, faciendo ignem frigidum, etc. Unde sic potest dici, quod justitia quantum ad unum actum est limitata, scilicet quantum ad primum actum, qui est rectitudo a prima regula. sed quantum ad omnes alios actus posteriores est illimitata.
Sed contra hoc dicetur, quod secundum praedicta Deus potest velle juste ratione primi actus, et injuste ratione noliti, ad quod terminatur quod est justum.
Respondeo, quod legislator respicit unum justum simpliciter, quod est justum secundum se, et hoc est bonum communicantis. Alia est justitia particularis, quae in casu est contra primam justitiam, quod est simpliciter et secundum se justum, scilicet, si ista justitia particularis servata destruitur prima. Aliquando autem ista justitia particularis est cum justo primo, respectu cujus est justitia; nam justitia particularis dicitur respectu justi secundum quid, quia in ordine ad primum justum, et ad primam justitiam. Sic igitur in proposito se habet eodem modo, nam justitia in creatura est secundum quid, quantum in ipsis est; sed justum simpliciter dicitur quodcumque Deus vult voluntate sua, sive velit unum fieri, sive oppositum ejus, excepto primo justo, quod correspondet primae justitiae, cujus oppositum non potest velle.
Dico igitur ad formam argumenti, quod non est injuste factum ratione objecti noliti, sive quia objectum est injustum, quia illud est injustum secundum quid, et ideo relatum ad primam regulam, quae est voluntas divina, est justum simpliciter, vel ipsum erit injustum simpliciter, et aliud oppositum relatum ad primam regulam, scilicet superioris, erit simpliciter justum. Ista est sententia Anselmi supra citati dicen tis illud est justum quod jus, et injustum quod non jus. Unde non est haec justitia in creatura, nec per intellectum practicum, nec per intellectum speculativum, sed est justum divina justitia, scilicet ratione divinae voluntatis. Justum autem aliud in creaturis non est tantum justum, quia Deus vult, nisi antecedente, inquantum Deus dedit creaturis naturam illam, sed est justum correspondens mutuo inter creaturas. Unde ista justitia Dei non est restrictiva ad unam partem plus quam ad aliam, sicut est justitia in me et in te ad fieri, vel non fieri, sicut ad servandos actus divini praecepti. Injustum enim esset actus praecepti non servare, sed divina justitia non restringitur ad hoc vel ad illud.
Sed contra hoc instatur: Non enim videtur secundum hoc, quod justitia sit virtus, eo quod justitia, quae est virtus, sequitur conditionem intellectus practici, quae est in operatione ad finem.
Respondeo, si virtus est recta, quia est conformis practicae, multo magis quando est conformis principio practico, et secundum illud principium practicum potest voluntas inclinare solum ad opus; principia enim practica sunt non sequi necessario ex conclusionibus. Si autem secundum conclusiones practicas inclinatur voluntas, hoc est inquantum principium practicum et voluntas concurrunt, et de necessitate tales conclusiones sequuntur ex principiis, et non pono practica, nisi omnia deducta ex principiis speculabilibus. In Deo autem non est justitia respectu conclusionum. Nulla est conclusio practica, quae de necessitate sequitur ex principio practico in divinis, ut quia Deus vult bonitatem suam, non propter hoc sequitur Petrum fore salvandum, sive Petrum salvari, sive aliquid hujusmodi; imo omnino effectus quicumque respectu divinae voluntatis contingens est, et non sequitur de necessitate.
Ad primum secundae quaestionis, quando dicitur quod domini ad servum non est justitia, dicendum quod alia justitia est in Deo, quam sit domini ad servum, quae est rectitudo prima praecedens a prima regula, quae divina voluntas, ut dictum est supra.
Ad aliud, quando dicitur quod Deus non est laudandus ab actibus virtutum, dico quod laus et virtus non attribuuntur Deo propter imperfectiones, quae sunt in eis; nihil autem imperfectionis attribuimus Deo.
Ad aliud, quando dicitur quod temperantia non est in Deo, dico quod temperantia stricte loquendo non est in Deo; large tamen accipiendo temperantiam, ut dictum est in tertio libro*, sic non est inconveniens temperantiam ponere: in eo sic per oppositum accipiendo large luxuriam pro immoderata delectatione, potest poni in Angelis malis. Non enim credo quod primum peccatum Angeli fuerit superbia, sed malis talis delectatio, ut ostensum est in secundo*, sed justitia non respicit tales passiones, sicut temperantia: ideo non est simile, quia si temperantia proprie dicta non sit in Deo, non propter hoc concluditur quin sit ibi justitia.
Ad aliud, cum dicitur quod justitia est quidem habitus inclinans ad debitum reddendum, jam solutum est, quia justitia in Deo non est habitus inclinans ad unum determinate, sed est prima rectitudo voluntatis divinae.