REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad tertiam quaestionem explicat duo, quae regulariter in misericordia sunt, scilicet tristitiam et volitionem sublevandi, vel nolitionem miseriae alterius. Quoad primum nequit esse in Deo, qui est gaudium per essentiam; quoad secundum, est in eo simpliciter quoad electos, a quibus omnem misericordiam aufert; et secundum quid quoad reprobos, quos mitius punit quam demerentur.
Ad tertiam quaestionem, quando quaeritur: Utrum misericordia sit in Deo? dicendum quod misericordia potest accipi dupliciter: misericordia enim dicitur quae est nolle miseriam miseri. Alio modo potest accipi misericordia pro quadam passione consequente nolitionem, quia ex nolitione sequitur tristitia quaedam, quae potest dici compassio inquantum miseriam alterius facit suam. Unde inquantum eam nollet inesse isti, sequitur tristitia, et sic miseria facit miserum cor. Sic autem forte posset dici, quod misericordia est virtus contenta sub amicitia.
Ad propositum igitur dico quod misericordia ratione passionis et tristitiae, non est in Deo, sed tantum ratione nolitionis praecise et proprie est in Deo; Deus enim habet velle respectu cujuscumque, quod evenit positive, et habet similiter nolle respectu eorum, quae prohibentur evenire. Sed non velle, sive nolle Dei non explicatur in creaturis sicut velle. Distinguo igitur, quoniam misericordia Dei diversimode est in Deo, quia misericordia in Deo, ut dictum est, est nolle miseriam miseri. Et hoc est dupliciter, vel nolle antecedenter, vel nolle consequenter. Primum nolle est in antecedentibus rem ipsam, secundum est rei in se. Similiter nolle consequenter est dupliciter, quia Deus potest habere nolle respectu ipsius miseriae, vel simpliciter, id est, totam miseriam et istud est misericordia liberans totaliter a miseria, et haec misericordia est in Deo respectu aliquorum, scilicet electorum. Alio modo Deus habet nolle respectu nostrae miseriae secundum quid, et dico secundum quid, id est, aliquam partem, et haec dicitur misericordia parcens, non liberans nisi a parte, et est similiter in Deo respectu aliquorum in hac vita misera; loquendo autem de misericordia primo modo, quae est nolle miseriam, est in Deo, prout est nolle antecedenter, et est ibi sufficienter misericordia quantum in se est; non tamen est ibi misericordia, quae est nolle miseriam consequenter pro quanto est in re ipsa, quam consequitur miseria talis.
Ad primum tertiae quaestionis istius, quando dicitur de Anselmo in Prosologio, ubi definit misericordiam, dico quod talis definitio dicatur per remotum effectum, et talis effectus est passio quaedam, et tristitia, quae non est in Deo, ut dictum est, sed effectus propinquus est nolle miseriam, et hoc modo misericordia est in Deo.
Ad aliud, quando dicitur, infligit miserias, et alias permittit, dicendum quod misericordia, sive liberans, sive parcens, debet esse, et est secundum rectam rationem, et non est recta ratio omnes aequaliter liberari a miseria et a poena, ut dicit Anselmus lib. Cur Deus homo, etc.