REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Primum dictum, pro hac quaestione solvenda: In omni opere concurrunt misericordia et justitia, et explicat quomodo. Secundum: In damnatis sunt dum privationes poenales; prima est boni honesti, scilicet gratiae, quae non est aliud, qua obstinatio in peccato, haec est a Deo non positi re, sed desertive; secanda est commodi, seu beatitudinis, et est poena damni, et a Deo tantum negative. Tertium: In iisdem sunt quatuor poenae, positivae, seu tristitiae. Prima sequitur nolitionem privationis honesti, seu peccatum nolitum, non propter Deum, sed quatenus tollit immoderate concupitum, et dicitur vermis. Secunda, sequitur privationem commodi, seu beatitudinis, et dicitur absorptiva. Tertia, detentionem localem ignis, et dicitur incarceratio. Quarta, sequitur considerationem perpetuam et nolitam ejusdem ignis, et dicitur excaecatio. Istae quatuor poenae sunt a Deo mediate, et a creatura immediate. Puto immediatam causam esse nolitionem disconvenientia positi in esse, de quo in 3. d. 15. Vide Doct. in Oxon. hic fusius q. 4. ubi art. 3. explicat in particulari, quomodo juste singulis poenis praefatis puniantur damnati.
Ad primam igitur quaestionem, qua quaeritur: Utrum in punitione malorum concurrat misericordia cum ju stitia? dico primo de veritate quaestionis, quae satis patet per auctoritatem iliam Psalm. 24. Universae vioe Domini misericordia et veritas. Ex quo patet quomodo Deus in omni actione sua ita est justus quod misericors, et e converso.
Primum igitur, scilicet quod Deus in omni opere sit justus, declaro sic: Ille artifex est justus, qui producit artificium uniformiter ad artem suam, non fallentem. Sed Deus omnia producit, et facit ut artifex in conformitate primae regulae, quae est voluntas ejus, ut dictum est supra; igitur Deus est justus in omni opere.
Secundum, scilicet quod Deus sit misericors, sic ostendo: Ille est misericors, qui subvenit indigenti; Deus omni subvenit indigenti; ergo est misericors. Et sicut est misericors, quia subvenit indigenti, sic est justus, quia producit uniformiter regulae non fallenti. Ex his patet quod omnes vioe Domini misericordia et veritas, Psal. 24. Et per conversionem viae nostrae debent esse tales; igitur si opera nostra sunt talia, quae inclinent ad veritatem et misericordiam, tunc participant de divina justitia et misericordia.
Ulterius si quaeratur: Utrum justi tia punitionis sit a Deo, dico quod punitio non est nisi privatio, sive carentia boni convenientis, et illatio mali disconvenientis. Bonum autem est duplex, scilicet honestum, et hoc est bonum gratiae, et commodum, quod est bonum perceptibile, et secundum hoc est duplex privatio, sive carentia boni. Nam bono honesto et gratiae correspondet culpa, et bono commodo correspondet poena pro carentia, sive privatione, et requiritur quod talis carentia boni, vel illatio mali sit perceptibilis. Sed quid sit in damnatis bonum commodum, dicetur in secundo *, de peccato et obstinatione malorum. Alia est carentia boni commodi et convenientis, et vocatur poena damni. Sed carentia prima, quae est privatio boni honesti, licet sit major quam secunda, quia est privatio gratiae, quae semper est cum culpa, non tamen habet formaliter aliquam causam positivam, sed dispositivam, id est, culpam. Et hoc dico inquantum est carentia gratiae formaliter, et haec habet causam positivam, scilicet actum peccati substratum deformitati culpae, et habet esse justitiam in Deo, qui non agit influendo gratiam propter indispositionem, quae est in creatura. Sed malum disconveniens non potest esse communiter nisi tristitia, quia non potest esse aliquis actus intellectus vel voluntatis, quia nullus talis est disconveniens, quia intelligere non disconvenit intellectui, neque nolle voluntati; ita enim convenit voluntati nolle aliquid, sicut velle aliud; et ideo malum disconveniens est passio consequens actum voluntatis, scilicet tristitia. Unde tristitia consequitur carentiam boni commodi, id est, beatitudinis, et sic si percipiat se carere bono commodi, sive beatitudinis, tristatur.
Sed de poena damni tristatur, inquantum est cum carentia commodi, quia illa privatur beatitudine. De causa autem carentiae commodi, scilicet de causa dispositiva, vel defectiva poena damni, quae est culpa, tristatur, et dicitur vermis inquantum displicet eis commisisse peccatum, non quod eis displiceat inquantum commiserunt contra justitiam, sed inquantum est sibi ablatio commodi, sive beatitudinis. Si autem tristitia accipiatur, ut est in intellectu et voluntate, sic est tristitia alia a prima, non quod tristitia sit in actu voluntatis, nisi quia ab objecto disconveniente, quia nolitio inquantum est contra volitionem liberam, et contra imperium voluntatis, et si est ibi objectum nolitum diaconveniens, inquantum determinatur definitive contra imperium voluntatis ad aliquod objectum nolitum, ut supra dictum est, de igne afflictivo.
Sic igitur patet ex dictis quomodo sunt quatuor positiones mali disconvenientis, scilicet quatuor tristitiae, quae sunt quaedam formae displicentiae, et contra voluntatem; duae autem sunt privationes boni convenientis. Et quia istae tristitiae sunt entia positiva, et dicunt aliquid positive, ideo possunt esse a Deo, licet non immediate, sed mediante aliqua dispositiva, vel defectiva causa; aliae autem non sunt a Deo, quia sunt privationes, ut dictum est.