REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat quomodo concurrit justitia in punitione, et etiam misericordia, non liberans a toto malo, sed parcens, id est, citra condignum puniens. Quod vero Deus sic puniat, tenet Aug. 21. Civ. 24. Cassiod. in Psal. 51. D. Thom. hic q. 2. art. 2. et 1. p. q. 21. art. 4. c?jus rationem ad hoc Doctor efficaciter rejicit. Quod vero Deus ultra condignum praemiat, omnes admittant, et constat ex illo, non sunt condignae passiones, etc. Vide Doct. latius de hoc in Oxon. hic q. 4. art. 4.
De secundo principali, an scili cet concurrat in punitione malorum utraque justitia cum misericordia, et utroque modo ? respondeo quod utroque modo concurrat, scilicet justitia prout est in Deo, et ut justitia est correspondens in creaturis. Correspondet enim divinae bonitati, et est quaedam correspondentia inter malum culpae, et poenam, quae ordinet culpam. Hoc autem suadetur sic: Sicut enim est duplex bonum in genere, scilicet delectabile et bonestum, bonum enim utile ordinatur ad ista duo bona, bonum autem honestum est, quo modo homo bene meretur, bonum vero commodi est quod redditur ei pro praemio, et habet quamdam habituJinem bonam ad bonum meriti, scilicet justitiam; ita est in proposito, quia malum inhonestum culpae, et malum incommodi poenae habent habitudinem justitiae. Sicut enim est habitudo inter duo bona praedicta, sic est habitudo quaedam justitiae inter haec duo mala eis opposita. Hoc. autem patet pen
Boetium quarto de consolat. probat enim ibi quod non potest esse melius manenti malo quam poena. Quando enim additur peccatori malum poenae, inter malum culpae illius et poenam non est nisi bonum justitiae, quia si non est in illo bonum justitiae, nullum bonum est in eo, scilicet in peccatore, nisi natura, sed deficit habitudo bona, et respectus additus culpae, per quem habet culpa bonum superadditum, scilicet justitiam, respectu poenae superadditae culpae.
Sic igitur patet quod secundum utramque opinionem concurrit duplex justitia, scilicet justitia, quae est in Deo, et justitia in habitudine ad creaturas, nam secundum primam opinionem est duplex justitia, scilicet justitia, quae est in Deo, et justitia, quae est in habitudine ad creaturas; prima est quasi principium, et alia quasi effectus; et secundum aliam opinionem, justitia secundum nolitionem divinam est in nolito, et secundum aliam opinionem est in una tantum justitia.
Sed estne in punitione malorum misericordia? Respondeo, dixi superius de misericordia, quae est totaliter liberans, et illa non est ibi, sed est ibi misericordia parcens, quae non vult totam poenam illam, sed partem, quia esto quod illa poena, vel punitio debeatur alicui secundum strictam justitiam usque ad decem gradus, Deus non punit in decimo gradu, sed citra illum gradum. Ponitur autem ad hoc talis ratio, quae mihi non placet: Agens et patiens sunt proportionabilia, et quando sunt inaequalia non se habent in eadem proportione nisi ad inaequalia. Si igitur agens est inaequale passo, et actio erit inaequalis passioni. Deus autem est sicut agens, et datio Dei sicut actio; punitio autem et privatio sicut passio; Deus vero excedit magis in liberalitate in dando quam competat receptio recipienti. Eodem modo est de donatione minus boni, quod est malum, ut inferre malum poenae citra condignum est aliquod bonum, licet sit malum poenae secundum Philosophum in Ethicis.
Dico igitur, quod ratio pulchra est, sed non cogit, concedo tamen conclusionem. Ratio autem ita infirmatur, quia cum Deus incomparabiliter excedat creaturam totam in infinitum, igitur infinitum debet dare creaturae, si ratio dicta valeret. Similiter non intelligo aliud dictum, quando dicitur quod tota actio, vel totus effectus non recipitur in passo, quia tunc non ageret in passum secundum illud quod non recipit. Unde in agentibus aequivocis totum recipitur in passo proportionabiliter, nam si tota actio, vel totus effectus, non recipitur in passo, igitur agens aliquid efficit, et non in passo, quod est impossibile; et dico quod sicut in univocis agentibus, ita in aequivocis totus effectus recipitur in passo.
Potest ad hoc poni ratio congrua, sive congruentia Apostoli Jacobi 2. cap. Superexaltat misericor dia judiciuml nunquam enim est ita congruum judicium secundum justitiam in creaturis, quin misericordia excedat judicium, tam ex parte poenae inflictae quam ex parte judicis; in subtrahendo mala, semper misericordia in Deo superexaltat judicium.
Si dicis quod misericordia destruat judicium, ergo non superexaltat, sed destruit. Respondeo quod in nobis subtrahere bonum debitum, vel infligere malum indebitum est injustitiae, sed dare alicui, quod non est debitum, nec est injustitiae, nec malum, quia sic liberalis esset injustus et malus; liberalitatis enim est dare alicui bonum indebitum. Licet igitur bonis sit debitum bonum dare, non tamen peccatoribus est debitum: sed si datur eis, est liberalitas et misericordia. Eodem modo est infligendo mala, potest enim Judex minus punire, et minus infligere poenam pro peccato commisso in eum, licet pro commisso contra justitiam non deberet minus malum infligere. Similiter Deus cum dicitur minus malum infligere, quam deberet debitum peccatori, est quoddam bonum dare, et pro tanto est quaedam misericordia, quae non destruit justitiam nec judicium, ut dictum est; sed tollendo bonum quod debet, vel majus malum infligere quam deberet, hoc esset injustitia.
SCHOUUM VI.
Ad secundum, explicat aeternitatem poenae ideo juste respondere culpae temporali, quia liaec durat in aeternum, et probat ex Aug. Ait tamen illam aeternitatem non esse de per se ratione poenae peccati mortalis, quia juste posset puniri poena temporali, si peccato aunihilandus esset. justa tamen est aeterna punitio pro temporalibus culpis, sicut et aeterna retributio pro meritis temporalibus, supposito Dei pacto. Vide Schol. in Oxon. hic num. 20. et Doct. d. 49. q. 6. art. 1. ubi ait aeternitctem beatitudinis cadere sub meritum justitiae liberalis, supposito Dei pacto.
Ad primum argumentum hujus quaestionis, quando dicitur quod nullo sapiente fit homo deterior, dicen dum quod Augustinus loquitur ibi de malo culpae, non de malo poenae.
Sed dices quod iste damnatus, et sic punitus, est simpliciter deterior propter poenam damnationis. Respondeo quod stante primo malo. scilicet culpae, iste non est simpliciter deterior, loquendo de bonitate in ordine ad bonum universi, non tamen loquendo de bonitate sibi propria. Exemplum patet in natura, nam defectus visus in caeco nato majus bonum fuit in ordine universi, quam si vidisset in nativitate; tunc enim non fuisset factum miraculum a Christo in illo caeco nato, nec per eum. aliqui credidissent fideles, licet caecitas non esset sibi tantum bonum simpliciter sicut visus. Ista igitur stat simul, scilicet quod aliquid sit malum isti, et quod simpliciter sit bonum in ordine universi. Sic autem est in proposito, nam iste sic punitus et damnatus, habet modo bonum, id est, poenam debitam et inconvenientem pro peccato, et prius non habebat hoc quod congruebat illi, modo tamen habet, quando est ei poena inflicta, licet sibi non sit bonum, est tamen bonum in ordine universi.
Ad aliud, cum dicitur quod secun dum modum delicti erit et plagarum modus; sed delictum non est aeternum: igitur nec punitio debet esse aeterna. Respondet ibidem Gregorius. Et sfarguas quod iste peccavit cum proposito paenitendi, ergo poena non debet esse perpetua. Respondeo, quod iste quantum est in se, quando peccat, facit actum voluntarium, ad quem, quantum est ex natura actus, semper habebit esse in peccato, quia non potest per se resurgere a peccato, et sic In primo peccato se exponit ut in perpetuum sit in damnatione et in poena aeterna. Sicut si aliquis eligeret saltare in foveam, et praecipitaret se ipsum, a qua non posset resilire, nec resurgere.
Dico igitur sicut dicit Augusti nus, 21. de Civitate Dei, c. 11. Vide tur enim ibi dicere quod tanta poena debetur tantae culpae, et quia persona est aeterna, ideo et perpetua poena, et Deus non vult naturam destruere, neque personam, et hoc beneficium quoddam est. Unde ex hoc videtur quod poena perpetua non sit ex se infinita, et perpetuo inflicta, et hoc accidit ratione personae, quam Deus vult perpetuo esse.
Si dicas quod si Deus infligeret poenam peccatori intensissimam, et quod statim cessaret, esset poena condigna absque perpetuitate. Respondeo quod dum gravis fuit culpa contracta, et persona sit perpetua sub culpa, ideo infligenda est paena continua et perpetua. Et istud congruit, quia juste posset, vel deberet Deus infligere poenam intensissimam; sed Deus illam remittit quantum ad intensionem, non quantum ad extensionem, quia culpa manet, et persona, et ideo Deus neutrum vult delere.
Ad aliud, quando dicitur quod poenae istae sunt ad correctionem, et quod sunf sicut medicinae, etc. dico quod poenae non solum sunt correctivae, seu pro correctione, sed etiam pro praeservatione. Et si dicas, quod in Inferno nulla poena praeservat, quia quaelibet est afflictiva, et consequenter potius destructiva, dico quod sicut medicinae sunt praeservativae et curativae, ita et poenae. Licet autem istae poenae non sint praeservativae, nec sanativae respectu damnatorum, sunt tamen tales, quando sunt juste taxatae, non quando sunt actu inflictae, sive quando infliguntur: quando enim taxantur poenae, tunc homines cohibentur.
Ad aliud, quando dicitur Ja cob. 2. fiet ei judicium sine misericor dia, dico quod est verum de misericordia totaliter liberante, non tamen flet ei judicium sine misericordia miserante et parcente; semper enim Deus misericorditer punit peccatorem, utdictumest.
Ad aliud, quando dicitur, quantum glorificavit se in deliciis, tantum date ei tormentum, etc dico quod verum est, intelligendo tantum et quantum, secundum aequalitatem proportionis, non secundum aequalitatem quantitatis, sed secundum aequalitatem in justitia distributiva, id est, comparando ista quatuor, scilicet duas personas, et duo peccata ad duas poenas, ita quod ibi quatuor extrema faciant aequalitatem proportionis, etc.