Utrum anima christi habuit omnipotentiam, sicut et omnium scientiam.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima christi habuit omnipotentiam, sicut et omnium scientiam. Primo per hoc quod dicitur matth.
Ult.; 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; et loquitur secundum humanam naturam.
Ergo secundum humanam naturam habuit omnipotentiam.
Praeterea, christus habuit omnium scientiam.
Sed scientia est practica et speculativa. Ergo et ipse habuit de omnibus rebus scientiam practicam.
Sed scientia practica est secundum quam aliquis scit facere aliquid, et potest facere: quia scientia practica est causa rerum. Ergo anima christi habuit omnipotentiam.
Praeterea, anima humana est imago trinitatis per potentiam, voluntatem, et scientiam. Sed anima christi, inquantum fuit imago dei, capax fuit omnis scientiae. Ergo pari ratione omnipotentiae.
Praeterea, sicut potentia dei est infinita, ita et scientia. Sed infinitas scientiae non prohibet quin omnium scientia christo communicata sit. Ergo nec infinitas potentiae prohibet quin sibi omnipotentia communicata sit.
Praeterea, sicut in anima humana est possibilitas ad recipiendum omnia per intellectum possibilem, quo est omnia fieri; ita est in ea possibilitas ad faciendum omnia per intellectum agentem, quo est omnia facere. Sed christo est communicata omnium scientia, inquantum anima ejus est receptiva omnium. Ergo similiter debuit sibi communicari omnipotentia.
Sed contra, potentia habet rationem principii, ut dicitur in 5 metaph.. Sed non potuit communicari animae christi quod esset principium omnium: quia sic esset primum principium, quod est solius dei. Ergo non potuit communicari omnipotentia.
Praeterea, per potentiam dei, anima christi conservatur in esse. Sed non potuit sibi communicari ut ipsa seipsam conservaret in esse: quia sic non esset creatura. Ergo non potuit sibi omnipotentia communicari.
Praeterea, nullius substantiae finitae est virtus activa infinita. Sed anima christi est substantia finita.
Ergo non potuit sibi communicari infinita potentia, quae est omnipotentia.
Respondeo dicendum, quod unumquodque est activum, secundum quod est ens actu; unde quanto aliqua habent deficientius esse, tanto minus sunt activa; sicut patet de materia prima in qua non est activa potentia, quia tenet ultimum gradum in entibus; et ideo potentia activa commensuratur essentiae. Et propter hoc, sicut animae christi non potuit communicari quod haberet infinitatem essentiae, ita nec omnipotentia sibi communicari potuit nec alicui creaturae communicari potest. Credo tamen quod omnis potentia quae alicui creaturae communicari potest, sibi communicata fuit multo abundantius, ut scilicet materia elementaris magis obediret sibi ad nutum quam activis qualitatibus, vel etiam virtuti caelesti: et quod magis potuisset movere caelum quam aliquis Angelus; si tamen Angeli movent orbes.
Ad primum ergo dicendum, quod omnis potentia data est christo quantum ad personam ab aeterno, sed quantum ad naturam humanam in ipsa conceptione: non quod natura humana, vel aliqua pars ejus, omnipotentia informaretur, ut omnipotens dici possit: sed secundum modum quo et alias proprietates communicant sibi naturae propter unitatem hypostasis: tamen in resurrectione manifestata est; et ideo tunc data dicitur, secundum illum modum loquendi quo res dicitur fieri quando innotescit.
Ad secundum dicendum, quod christus habuit omnium rerum scientiam, non tantum speculativam, sed etiam practicam, non quidem qua ipsas res faceret, sed scivit qualiter a deo sunt factae.
Scientia autem practica, quamvis sit quodammodo causa operationis, inquantum dirigit in opere, non tamen est sufficienter causa: quia ab ipsa non producitur res, nisi adsit potentia activa rei: unde christus habuit omnem scientiam practicam quidem, sed non practice, quia non ordinavit ad opus.
Ad tertium dicendum, quod universalitas possibilium deo, commensuratur divinae essentiae: quia secundum hoc infinita potest, quia habet esse non limitatum. Sed universalitas eorum quae scit scientia visionis, non commensuratur essentiae ejus, etiam si mundus duraret semper, per hunc modum quo modo est: quia semper posset plura facere secundum unumquodque tempus quam quae fecit, et plures species, et plura rerum genera, et plures mundos. Et ideo quamvis omnium scientia qua deus scit scientia visionis, sit communicata animae christi: non tamen omnipotentia qua deus potest facere, sibi communicari potuit, sicut nec essentia infinita.
Ad quartum dicendum, quod in omnipotentia includuntur omnia ad quae divina potentia se extendit ex infinitate suae essentiae, secundum quam est activa infinitorum secundum quemlibet modum; sed in scientia omnium, quae dicitur christo communicata, non includuntur omnia quae deus potest facere, ut dictum est; et ideo omnipotentia communicari non potuit nisi habenti essentiam infinitam, sicut nec scientia omnium simpliciter quae deus potest facere, nisi comprehendenti essentiam infinitam, ut prius dictum est.
Ad quintum dicendum, quod potentia intellectus agentis non est ut faciat omnia simpliciter, sed ut faciat omnia esse intelligibilia; et ideo ratio non est ad propositum.
In nullo creatura creatori aequatur. Intelligendum est quantum ad rationem rei habitae, et quantum ad modum habendi: quia etsi aliquid idem conveniat deo et creaturae; non tamen secundum eumdem modum, vel eamdem rationem.
Nemo novit quae sunt dei nisi spiritus dei.
Non excluduntur per hoc pater et filius, qui habent eamdem cognitionem quam et spiritus sanctus.
Naturaliter capax est scientiae. Est enim facta anima ad cognoscendum omnia, non autem ad faciendum omnia.