REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Quod ignis praecedet judicium, constat ex illo Psalm. 98. Ignis praecedet, etc. et 2. Pet. 3. et Isa. 66. 1. Cor. 3. Daniel. 7. Alii putant quod praecedet resurrectionem, alii e contra. Vide in Oxon. hic schol. Si ignis ille creabitur, oportet aliqua alia corpora annihilari ne detur vacuum; et idem erit si generabitur, vel saltem corpora condonsabuntur, vel in densiora convertentur. Vide haec explicata ibidem n. 2. ut haec recitet, insinuat quod non erit verus ignis, sed qualitas ignita, sicut in ferro ignito, materia accendenda, erit vapores, quorum forte combustio erit conflagrata. Vide Doctorem ibid. num. 3.
Hic dicitur quod iste ignis oportet quod sit compositus ex materia et forma, et si causetur, vel generetur, oportet quod alia corpora corrumpantur, quae cedent potentiae ignis, qui futurus est usque ad medium interstitium aeris, et flagrabit, sive purgabit terram et aquam, et aerem, usque ad medium, sicut aquae diluvii quindecim cubitis super cacumina montium. Si igitur purgabit terram habitabilem, aquam et aerem, esto quod decima pars terrae sit habitata, et pars illa habitata sit purganda, et ignis generetur de terra, erit ille ignis in centuplo major tota terra, de qua generatus est; ubi igitur erit ille ignis ? sic enim oporteret habere centum loca, in quibus reciperetur ille ignis.
Praeterea, simili difficultate suppono quod ignis generabitur de vigesima parte aeris, et de una parte aeris generabitur ignis aequalis dimidio totius aeris qui purificabitur, et tunc omnes partes aeris erunt in ignem resolutae, sive corruptae: tunc totus ignis generatus de omnibus partibus aeris habebunt loca centuplo plura quam terra, et cum hoc habebunt locum correspondentem dimidio aeris, quia remanebit medietas partium aeris non combusta, quae videntur difficilia.
Quidquid autem Deus potest facere non nego, et de igne, vel aqua, vel aere multa possent hic objici. Sed respondeo quod ignis ille erit, ut credo, sicut ferrum ignitum, ubi tantum est forma ferri, non ignis, nisi qualitates activae. Unde oportet dicere quod si non sit ignis, quod saltem sit vera ignitio, non enim duae formae distinctae et separatae, sive disparatae, possunt esse in eadem materia; et si sit ignitio, non oportet quod occupet majorem locum, nisi quod ista elementa ignita condensabuntur in una parte sphaerae suae; erit igitur terra, et aqua ignita. De aere est dubium. De sordibus etiam elementorum, sive faecibus, nescio, sed erit quaedam reconciliatio, sicut Ecclesia reconciliatur, et purgabuntur elem nta, sicut metalla in quadam colatura, pro qua purgatione praecessit Et ignitio. nihil generabitur per aspectum coeli de terra. Et si sit verus ignis probabiliter non producet eum Deus de nihilo, igitur faciet eum de aliquo elemento vel mixto, et illud necessario corrumpetur, inquantum generabitur inde ignis, et flet ignis major in centuplo, vel in duplo, vel in aliqua proportione majori, quam corpus, de quo generatus est talis ignis. Et forte videtur dicendum, quod talis ignis non erit ita magnus, sicut isti dicunt, quia non erit in immodica parte aeris determinata. et procedet usque ad quantitatem determinatam, et consumendo successive, et purgando elementa, et tunc secundum hoc multum oportet ponere de tempore, antequam purgatio fuerit consummata, et pervenerit ad effectum.
Ad argumentum in oppositum, dicendum quod omnia mixta purgabuntur, et partes elementorum, excepto igne secundum istos, quia ignis non indiget purgatione, sed terra et aqua et aer, propter fumum idolorum, et infectiones peccati, quae de terra ascenderunt ad aerem, quia nulla infectio ascendit ad ignem, ideo non indiget purgatione, sicut nec fuit purgatus per diluvium, quia ibi non est aliqua impuritas. Si autem aliquis vapor ascendit in ignem, sicut creditur a multis, cito convertetur in ignem, et ita ignis non purgabitur.