Utrum christus naturam humanam cum defectibus et infirmitatibus accipere debuit.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod christus humanam naturam cum infirmitatibus hujusmodi defectuum suscipere non debuit. Christus enim per suam incarnationem votis antiquorum patrum satisfecit. Isaiae 61, 9, dicitur ad exprimendum desiderium sanctorum patrum: consurge consurge: induere fortitudinem brachium domini. Ergo non debuit venire indutus infirmitate carnis.
Praeterea, hujusmodi defectus poenae sunt.
Sed poena non est justa nisi ubi culpa est. Cum igitur absque omni culpa fuerit, videtur quod poenales defectus suscipere non debuit.
Praeterea, contraria contrariis curantur. Sed christus venerat curare nostras infirmitates. Ergo debuit contraria assumere, scilicet robur et fortitudinem.
Praeterea, ipse venerat ad vincendum diabolum.
Sed vincere est opus fortitudinis. Ergo non debuit assumere infirmitatem.
Praeterea, sicut culpa derogat justitiae, ita infirmitas derogat virtuti. Sed christus non debuit assumere defectus culpae, ne derogaretur divinae justitiae. Ergo similiter nec debuit suscipere infirmitates poenales, ne derogaretur divinae virtuti.
Praeterea, ipse venerat ad hoc quod homines in divinam cognitionem adduceret. Sed per infirmitates magis a sui cognitione abducebat, ut dicitur Isai. 53, 2: vidimus eum... Despectum; et sequitur: unde nec reputavimus eum. Ergo non debuit hujusmodi infirmitates assumere.
Sed contra, Hebr. 2, 18: in eo in quo passus est, et tentatus, potens est et his qui tentantur, auxiliari.
Sed christus ad auxiliandum hominibus venerat.
Ergo debuit eorum defectus suscipere.
Praeterea, christus venerat ad redimendum genus humanum. Sed opus redemptionis congrue compleri non poterat nisi per passionem, ut infra dicetur. Ergo debuit defectus assumere, secundum quos passibilis fuit.
Praeterea, christus ad hoc venerat ut esset mediator inter nos et deum. Ergo debuit communicare cum utroque. Cum deo communicavit in justitia. Ergo nobiscum debuit communicare in poena.
Respondeo dicendum, quod christus ad hoc venit, ut humanum genus in deum reduceret, a quo per peccatum abductum erat. Et ideo sicut mediator, ea quae dei sunt, in nos transfundit, scilicet gratiam et justitiam; et ea quae nostra sunt, quodammodo in deum: non autem nostra quae a nobis tantum sunt, non a deo, scilicet peccata, quia per haec ad deum non ordinamur, sed magis deordinamur ab eo; sed ea quae a deo in nobis sunt, quae omnia in se ordinata sunt, et ad ipsum nos ordinantia. Et ideo ea quae fecit in nobis deus, transtulit in deum, non quidem in naturam divinam, sed in personam ea assumendo.
Fecit autem deus in nobis naturam, et perfectiones naturae, et defectus poenales, et etiam quosdam naturales, sicut indigentiam cibi, quam etiam homo in statu innocentiae habuisset: et ideo hos defectus simul cum natura in sua persona suscepit: haec enim in sua persona suscipere, est ipsa deo repraesentare ad placandum ipsum nobis.
Ad primum ergo dicendum, quod desiderium sanctorum patrum fuit ut veniret in fortitudine spirituali, scilicet gratiae et scientiae et virtutis, quae per hos defectus quos christus assumpsit non impeditur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis culpa non praecesserit in ipso, tamen praecessit in natura humana, quam deo reconciliare venerat; et ideo inquantum consideratur ut gerens vicem totius naturae in satisfaciendo pro ipsa, quidquid in natura humana ad defectum pertinens, rationem justae poenae habet, etiam in ipso habuit.
Ad tertium dicendum, quod infirmitas curatur optime per curationem suae causae, et per consequens per contraria causae. Causa autem horum defectuum in nobis est culpa; et ideo per contraria culpae hos defectus curare debuit, scilicet per gratiam et virtutes.
Ad quartum dicendum, quod venerat vincere fortem per justitiam, satisfaciendo; et ideo oportuit quod haberet defectus, secundum quod satisfaceret.
Et praeterea per fortitudinem oppositam istis defectibus non vincitur diabolus, sed per fortitudinem virtutis et gratiae.
Ad quintum dicendum, quod culpa non solum repugnat deo, quia in ipsum non cadit, sed etiam quia ab ipso separat: quia est perversitas voluntatis, secundum quam anima nata est deo conjungi: sed infirmitas quamvis in deum non cadat, tamen a deo non separat; et ideo non est similis ratio.
Ad sextum dicendum, quod christus non venerat manifestare se secundum humanam naturam, sed secundum divinam; unde dixit: ergo non quaero gloriam meam, sed ejus qui me misit. Gloriam autem dei magis clarificavit per assumptam infirmitatem, inquantum inventum est quod id quod est infirmius dei, est potentius hominibus; 1 corinth. 1.