REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat optimo discursu, quomodo beatitudo consistat in conjunctione ad optimum, cui aptum est conjungi beatificabile; et conjunctionem hanc non posse fieri, nisi per operationem, alioquin, ut contra Henricum allatum est, semper dormientes possent esse beati. Hanc probant omnia adducta contra illapsum Henrici.
Respondeo igitur ad quaestionem, et incipio a notiori universaliori, nam omnes concedunt quod beatus est, cui complete bene est, sicut miser est, quando complemento sui esse caret. Ex hoc arguo sic: Quidquid natum est conjungi alii a se tanquam bono suo, non complete est bene sibi, nisi conjungatur illi, quia si non conjungitur ei, caret conjunctione illius, quod est bonum ei. Similiter caret bono extrinseco, quia non est bonum suum, nisi inquantum illi conjungitur, et sic nec complete sibi bene est. Ex eodem habeo, quod si sibi non conjungatur sicut suo optimo, et non conjungatur ultimate, suo caret maximo bono et intrinseco, et extrinseco, quia caret conjunctione, quae est sibi bonum Intrinsecum, et caret bono illo extrinseco, scilicet objecto beatifico. Ex hoc sequitur illa ratio communissima beatitudinis, sive commune dictum de beatitudine, quod scilicet beatitudo non est sine conjunctione ultimata ad suum optimum; non pono modo aliquam definitionem beatitudinis. Isto modo non est visus beatus, nisi conjungatur perfecto visibili, sicut anima non est beata, nisi gratia vel Deus conjungatur ei, et ita hoc est verum in generali, de quacumque potentia, cui perfecte bene est, et visui, et intellectui hoc competit, sicut et voluntati.
Ulterius, quodlibet natum est conjungi suo optimo ultimate: quaecumque autem non possunt habere pro bono suo, nisi materialia et corporalia, non possunt conjungi simpliciter optimo; sed proba tum est primo libro, dist. secunda, * quod aliquid est optimum, et est alicujus immediate optimum, non curo cujus, quia si non immediate illud optimum sit alicujus, erit processus in infinitum, nec erit ultimus, nec primus respectu alicujus.
Ex his potest alicui bene esse in se, sed non simpliciter; unde esse sic est conjunctio cum diminuto ultimo et diminute competit illi bene esse; sed conjunctio cum perfecto optimo competit bene esse simpliciter et perfecte. Prima ergo propositio, quae est quod beatitudo est in conjunctione cum bono suo optimo, distinguitur, quia conjunctio cum bono suo optimo est dupliciter; vel quando conjungitur suo optimo et perfecte optimo, et sic est beatitudo simpliciter; vel quia conjungitur non perfecte cum suo optimo, et sic est beatitudo secundum quid. Ista autem conjunctio cum optimo, quando est perfecta simpliciter, non potest esse nisi per aliquid intrinsecum. Beatitudo autem simpliciter erit perfectio simpliciter conjungens suo optimo, et beatitudo secundum quid erit perfectio conjungens secundum quid suo optimo. Sic igitur oportet quod sit aliquid in illo, quod est natum conjungi, quo formaliter conjungatur suo optimo; haec est autem beatitudo. Ex hoc apparet solutio quaestionis, et habentur multae descriptiones beatitudinis.
Ulterius dico quod quilibet actus primus ordinatur ad attingendum suum optimum per operationem, tanquam per medium finem, et sic sequitur quod beatitudo sit in operatione, sive quod sit per operationem. Hoc apparet a simili de beatitudine, quae est secundum quid, quia conjunctio quaecumque localis, vel quaecumque alia sine operatione, non est ultimata. sed est ulterior aliqua alia.
Ex his patet ratio et descriptio beatitudinis, et explanatio Augustini, Boetii et Aristotelis de beatitudine. Unde Augustinus 13. de Trinitate capite ultimo: Beatus est, qui habet omnia, quae vult, et nihil mali vult; ibi accipit omnia non distributive pro singulis, sed unitive, et excellentius in illo optimo cui conjungitur, quam in se, et ideo beatus non est simpliciter, qui habet quae vult in vita ista, quia non habet omnia, quae potest velle, et ideo dicitur quae vult, id est, ordinate potest velle; simpliciter enim mali habent quae volunt, sed non aliud, et ideo additur nihil mali vult. Similiter patet descriptio beatitudinis, quam ponit Boetius 3. de Consolat. prosa 2. Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus a scilicet status, in quo habet in aggregatione omnia sibi convenientia, et quae desiderare potest. Istae autem definitiones datae sunt de beatitudine secundum quid.
Item, patet similiter de definitione Philosophi, quam ponit primo et decimo Ethicorum, ubi dicit quod felicitas est operatio optima in vita perfecta. Dicitur autem operatio optima quia conjungens secundum se ultimate perfecte objecto. De perpetuitate autem non curavit, quia illa non est essentialis operationi et beatitudini secundum eum, ita quod ante operationem non est potentia, nisi aliquid in se sed post operationem, potentia est bonum in se, et in alio. Sic igitur patet, quod beatitudo est alicui ultimate bene esse, et non est nisi per operationem, secundum quamlibet rationem, vel descriptionem beatitudinis.
Ad primum quando dicitur quod beatitudo, etc. dico quod beatitudo est duplex: Quaedam formalis, et quaedam subjectiva. Beatitudo formalis est, quae est perfectio conjungens optimo fini; sed beatitudo subjectiva et objecti va est ipse Deus. Et quando dicitur quod habitus perfectior est actu, et diuturnior, dico quod falsum est caeteris paribus, sicut dicitur de hoc in 3. libro. * Unde de omni habitu est falsum, quod sit nobilior actu, imo e contrario actus omnis est nobilior habitu, et de habitibus acquisitis potest demonstrari, et de infusis est probabile, universaliter enim species sua, scilicet actus, est nobilior specie habitus.
Ad id, quod post additur in probatione quod habitus est nobilior, quia diuturnior, et permanentior, dico quod omnes considerationes Philosophi in illo libro intelliguntur caeteris paribus. Unde dicit non ut distant, sed si diuturniora alio, non quod diuturnitas addat de se aliquam rationem bonitatis, etsi ex natura sua dicitur diuturnum. Ad propositum ergo dico, quod actus ita natus est durare, et esse diuturnus, sicut habitus, et ita perpetuus est quantum est in se, et in statu beatitudinis actus erit ita perpetuus, sicut habitus.
Ad aliud, quando dicitur quod agens non perficitur operatione, et quod operatio est actio, dico quod agens non est perfectior ex hoc quod agit, sed ex hoc quod producit. Et quando dicitur in minori, quod operatio est actio, dico quod mihi est demonstratio, quod milia operatio est actio de genere Actionis; sed operatio est perfectio operantis, et qualitas, scilicet de genere Qualitatis, ut in primo libro * ostensum fuit.
Ad aliud, cum dicitur quod beatitudo, sive sit ultimus finis, sive conjunctio cum fine ultimo, neutro modo est operatio, dico quod nec beatitudo est finis ultimus, nec conjunctio cum fine ultimo. Et licet beatitudo quaedam sit finis ultimus, non tamen illa, de qua nunc loquimur. Quod autem beatitudo dicitur conjunctio, ista praedicatio non est formalis, sed causalis. Unde aliquando dicimus quod beatitudo est operatio, aliquando quod beatitudo est in operatione, et tamen sunt substantiva et concreta. Unde beatitudo forte non est nisi beatitudo ultimati boni, vel sufficientia boni; nec est magis propria praedicatio, quam quod beatitudo sit operatio, licet posset dici inquantum operatio dicitur de beatitudine concretive, et est quoddam concretum, id est, cum operatione.
Quod autem dicatur habitio ultimati boni, patet per Augustinum ubi supra, quando dicit quodfceaftw est, qui habet quidquid vult, etc unde formaliter non dicit nisi sufficientiam vel habitionem ultimi boni; et ita dicitur beatitudo de hac operatione, et de illa: beatitudo autem dicitur perfectio, inquantum est principium conjungens optimo sui fini, id est, operatio illa est beatitudo, vel in illa operatione est beatitudo.