REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thom. beatitudinem essentialiter consistere in actu intellectus, et accidentaliter in actu voluntatis suadetur tribus rationibus, rejicitur primo, quia immediatius ultimo et optimo, est magis volendum. Sed velle est immediatius optimo et ultimo, quia immediate tendit in illud, ut in finem; secundo, quia, ut dicit Anselm. lib. cur Deus homo, cap. 1. ordo perversus est velle propter intelligere. Solvit rationes D. Thomae.
Respondeo, hic sunt opiniones. Unum tamen est hic manifestum ex dictis in proecedenti quoestione, scilicet quod beatitudo est in operatione conjungente immediate optimo, et nihil materiale est tale, nec aliqua operatio materialis potest conjungere immediate suo optimo; igitur beatitudo consistit in operatione immateriali; beatitudo igitur est vel in operatione intellectus vel voluntatis, et hoc loquendo de beatitudine qualibet, sive in Deo, sive in Angelis, sive de beatitudine nostra.
Est igitur opinio cujusdam Doctoris, quod beatitudo sit in actu intellectus. Et ponit ad hoc duas rationes, de quibus miror quod inter eas multa verba miscet, quia alibi sic non facit. Et est prima ratio sua talis, et credo eam formare ita fideliter, sicut possum Beatitudo est primum volitum; actus voluntatis non potest esse primum volitum; igitur beatitudo non est in actu voluntatis. Major probatur, quia beatitudo est ultimus finis. Minor probatur dupliciter, primo, quia nulla potentia potest habere actum suum pro primo objecto, alias actus reflexus esset actus primus, unde intellectus prius habet objectum, antequam intelligat se intelligere.
Secundo specialiter ita, nam cum actus voluntatis sit respectu finis, nihil aliud est actus voluntatis, nisi ordinare ad finem, vel circa aliquid ordinatum ad finem; sed tale non habet rationem finis ultimi; igitur actus voluntatis non habet rationem primi voliti.
Secunda ratio assignatur ad hoc talis: Beatitudo intrinseca non potest esse per se finis ultimus; igitur beatitudo intrinseca erit aliquid, quod immediate conjungit cum fine ultimo, vel fini ultimo: sed actus voluntatis non potest immediate conjungere, quia desiderans, vel qui delectatur non conjungitur. Probo, quia non habens finem non conjungitur, fine adepto praesupponitur finis haberi; non enim quia delectatur, vel quietatur in fine, ideo habet eum. Probatio, quia prius convenit intellectui, quia primo habuit: igitur oportet quod finis primo praehabeatur, et hoc non est nisi per actum intellectus, quae habitio prior est omni quiete et delectatione.
Confirmatur hoc per duo exempla, primo de pecunia, quae est finis extra, et possessio est finis intra, non autem delectatio, quae sequitur ex pecunia possessa; et ita est in proposito. Beatitudo est possessio per actum intellectus, ad quem sequitur delectatio in voluntate. Aliud exemplum est de sensu et sensibili, et eodem modo dicitur, nam sensatio tactus est finis intra, et sensibile finis extra Applica sicut habes in summa* , etc.
Respondeo, processus erit primo de istis motivis, et arguo sic contra primum motivum, sive quantum ad primam rationem ejus, quia finis extra est simpliciter ultimum bonum; igitur quod est immediatius conjunctum fini extra, ut talis, est magis bonum, et quod est magis bonum, est magis volendum. Sed velle simpliciter est immediatius ultimo bono, quam intelligere; igitur post primum bonum simpliciter velle est magis bonum.
Confirmatur ratio, quia illud recta volitione libera est magis eligendum quod actu naturali appetitur, quam quod non; sed volitio est talis, quia immediatius unitur ultimo; igitur melius; igitur appetitu libero est recte appetendum.
Item, si voluntas non vult primo suum velle, potest tamen velle suum velle, sicut intellectus potest intelligere se intelligere. Quaero igitur tunc an secundum rectam rationem voluntas vult illud suum velle propter intelligere, vel propter velle? Non autem vult suum velle propter intelligere, quia hoc manifeste est contra Anselmum 2. Cur Deus homo c. 1. qui dicit quod velle est propter eligere; igitur velle est propter velle, et non propter intelligere; igitur velle habet magis rationem voliti quam intelligere, et per consequens recta ratione plus debet velle suum velle, quam suum intelligere.
Per hoc solvitur prima ratio, quae non habet apparentiam, beatitudo enim extra est primum volitum extra, non intra, quia simpliciter primum intelligibile est extra, et primum volibile; non autem primum volitum intra, sicut nec intelligere est primum intellectum simpliciter. Si autem loquaris de primo objecto, quod est citra primum extra, tunc dico quod post simpliciter primum ens, primum volitum est ipsum velle, vel amare, et plus quam intelligere, quia ideo est intelligere ut amet, et ratio illa non probat plus de intellectu quam de voluntate, et ideo nulla est ratio ad propositum; debet enim probare quod intelligere sit magis volitum quam velle. Ex hoc autem apparet quod voluntas non minus vult perfectionem suam propriam, quam sit appetitus alterius perfectionis, imo magis appetit bonum suum quam alterius, et post bonum suum volitum erit velle se velle illud; non autem ipsum intelligere erit primum volitum post suum velle.
Ulterius, ex hoc sequitur quod velle non est ultimus finis, sed quod erit ultimi finis, et cum hoc apparet quod velle erit ultimus finis, qui erit sub fine, non autem simpliciter ultimus finis.
Ad secundam rationem, quando dicitur quod beatitudo intrinseca non potest esse per se ultimus finis, sed est aliquid quod immediate conjungit cum fine ultimo, aut intelligis quod primo et immediate conjungit de primitate generationis, vel de primitate perfectionis? Secundo modo aequaliter est in conjunctione sensus, et in appetitu sensibili. Si intelligas de primitate generationis, concedo conjunctionem intellectus priorem esse generatione conjunctione voluntatis. Sed ex hoc oppositum habetur, non propositum, quia priora generatione, posteriora sunt perfectione, 9. Metaphysicae text. 15. Unde ex hoc probat ibidem Philosophus actum meliorem esse potentia, quia licet potentia sit prior generatione, actus tamen, est prior perfectione. Si autem intelligas de primitate perfectionis, non generationis, non est verum quod intellectus immediate conjungat cum fine ultimo; imo voluntas sic conjungit prioritate et immediatione perfectionis. Unde hoc argumentum procedit ac si voluntas non haberet alium actum quam passionem tantum, ex habitione, puta, gaudium vel delectationem, quod falsum est, imo voluntas habet alium actum, qui est operatio distincta contra passionem, et per istam operationem perfectam conjungetur immediate ultimo fini.
Unde dico quod desiderium est actus ante habitionem, et post habitionem finis per intellectum, est alius actus a delectatione, quo perfruetur, et perfecte conjungetur cum fine ultimo, plus quam per desiderium, vel per intellectum, et per hunc actum perficitur, sive perfruetur voluntas, non autem patiendo per gaudium et delectationem, imo per operationem voluntatis, ex quo actu sequitur delectatio et quietatio.
Hoc confirmatur per Anselmum de Conceptu Virginali e. 4. ubi dicit quod voluntas est sola domina, et figit se, et quod sola voluntas principaliter praemiatur operatione sua, sive sit operatio a se, sive ab objecto. Similiter videtur magis quod delectatio sequatur operationem voluntatis, quam intellectus, sicut delectatio, quae est dispositio et passio appetitus sensibilis magis sequitur appetitum, quam ipsam sensationem. Unde beatus et miser non aequaliter sentiunt*, imo magis beatus, cum minus tristatur, et alius non.
Per hoc patet ad deductionem, quando dicit quod beatus non habet sibi finem conjunctum, nisi per actum intellectus, falsum est, quia per voluntatem habet immediatius, id est, perfectius, ut dictum est. Haec de rationibus istius Doctoris.