REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Occasione hujus quaestionis, disputatur, an intellectus sit nobilior voluntate, vel e contra? Et pro intellectu ad ducitur ratio D. Thomae 1. p. q. 82. art. 3. scilicet, quod verum, quod est objectum intellectus, est nobilius 6owo, quod est objectum voluntatis. Hanc rationem rejicit Doctor, quia hic non est distinctio realis; ergo neque major nobilitas realis, quia secundum D. Thom. difdifferunt tantum ratione; ergo ista major nobilitas est tantum rationis, etsi haec comparentur ad personas divinas; sic Filius esset nobilior Spiritu sancto, si fiat comparatio ad actus potentiarum, erit circulus; vide hoc clarius tractatum a Doctore in Oxon. hic q. 4. a num. 10. Alia ratio D. Thomae pro intellectu, quod habet nobilissimum habitum, scilicet sapientiae, rejicitur, quia voluntas habet charitatem, quae omni alio habitu nobilior est, et rejicit solutionem ad hoc. Tertia ratio, ex actu, quia intellectus est causa aequivoca actus voluntatis, ergo perfectior eo. Doctor e contra quod voluntas imperat intellectui, admittit intellectum esse causam aequivocam volitionis, de quo dist. 25. sed partialem, quae non est perfectior effectu.
Similiter arguitur hic ex potentiis, quod beatitudo consistit in actu intellectus, ex comparatione istarum potentiarum, et ex nobilitate unius ad alteram; sed dubium est quae ipsarum est nobilior. Similiter si potentia sit idem in essentia et cum essentia animae, nihil valent rationes, quae procedunt ex ratione potentiae, vel ex comparatione earum.
Arguitur aequaliter hic ex objectis istarum potentiarum, quia in actu illius potentiae debet poni beatitudo, cujus objectum est nobilius; sed verum, quod est objectum intellectus, est nobilius quam bonum, quod est objectum voluntatis, et per consequens actus nobilior. Probatio minoris, scilicet quod verum sit nobilius, quia illud quod est propinquius perfectissimo, est nobilius; sed verum est hujusmodi, quia est propinquius nobilissimo et perfectissimo, scilicet enti, nam ens, ut ens, est simpliciter perfectissimum, quod continet virtualiter in se omnem specialem rationem cujuscumque entitatis, et huic immediate annectitur ratio veri, sive verum, ut verum; igitur, etc.
Sed accipiendo eamdem majorem, concludo oppositum, scilicet quod ratio boni sit nobilior, quia quod est per se et per essentiam bonum, est melius, quam quod per participationem bonum i bonum est per essentiam bonum, et absolute bonum; verum autem non est bonum, nisi participatione boni. Hic sunt aliqua supposita, in quibus alius Doctor * convenit cum prima opinione, tamen mihi est dubium, quod talia sunt objecta intellectus et voluntatis.
Respondeo igitur, et dico quod nobilitas non sequitur rationes in rebus, sed existentias in re. Sed istae rationes, scilicet verum et bonum, sunt rationes ejusdem rei, et ideo non debet attendi nobilitas penes nobilitatem eorum, sed ex natura sic existentis. Sed estne ibi nobilitas rationis, ita quod una sit nobilior altera? dico quod nobilitas rationis potest accipi tripliciter, vel ex nobilitate rei in se, et tunc est realiter. Secundo in comparatione ad priora, et tunc non potest esse nobilitas istarum rationum, scilicet quod una sit nobilior altera, quia eadem res habet hujusmodi rationes prioritatis et posterioritatis, ut in divinis, et forte in anima est eadem res sub ratione intellectus et voluntatis. Quod autem intellectus et voluntas, ut comparatur ad priora, una ratio ex illis non sit nobilior altera, patet, quia in divinis habentur Pater et Filius et Spiritus sanctus, et nullus est nobilior altero, nec re, nec ratione, etsi Pater sit prior origine Filio, et Filius Spiritu sancto. Tertio modo, potest accipi nobilitas istarum rationum, ut in comparatione ad posteriora, puta ad actus istarum potentiarum intellectus et voluntatis, et tunc concludimus nobilitatem potentiarum ex actibus, et actus voluntatis nobilior est actu intellectus; et sic concedo quod comparando ad posterius, una potentia nobilior est altera, secundum rationem, et tunc male utitur ratione ad propositum, quia supponit quod debet probare.
Ad rationem de objectis, scilicet de comparatione veri et boni, respondeo quod argumentum est ad oppositum, quia quod est propinquius potentiali est imperfectius; sed ens est potentiale respectu ali arum rationum, quae sunt post; igitur verum cum sit propinquius enti quam bonum, erit minus nobile.
Sed hoc est falsum, quod ens sit potentiale, eo quod ens non se habet ad alias rationes, sive passiones, sicut materia ad formam, sed sicut subjectum ad passiones. Unde si esset distinctio realis inter ens et alias rationes, esset habitudo entis ad eas, sicut causa effectiva ad sua causata, eo modo quo dicimus quod subjectum est causa suarum passionum, et per consequens ratione entis est nobilior et actualior omni alia: non igitur magis potentialis, et quanto propinquior est ei aliqua passio, erit tanto nobilior. Unde, sicut dixi alias * qualitas simpliciter nobilior et perfectior forma est quantitate, quia actualior, et ideo propinquior substantiae, quia est perfectior quam quantitas; ita est in proposito de intellectu et voluntate.
Respondeo igitur quod ad idem ens in actu possunt comparari aliqua prius et posterius in diverso ordine, et illud quod est perfectius imperfectiori ordine, illud est simpliciter perfectius; unde ens habet ordinem ad potentias, ut ad effectus. Comparando igitur verum et bonum ad potentias, sic verum est nobilius bono, quia est propinquius enti in isto ordine. Comparando autem verum et bonum in ordine ad causalitatem, et actum communicandi esse alteri, et perfectionem essentialem, sic bonum est nobilius vero, quia sui communicativum, et simpliciter perfectior est ratio boni quam veri, quia in perfectiori ordine, scilicet communicandi esse, est propinquius enti, sicut qualitas simpliciter est perfectior quantitate, licet quantitas in alio ordine imperfectiori sit propinquior substantiae, scilicet in ordine mensurandi substantiam, non in ordine informandi seu qualificandi, quae est perfectior. Et simili modo verum in ratione vel ordine objectivae potentiae immediatius est enti quam bonum, et sic secundum quid nobilius bono.
Ex habituum comparatione similiter arguunt aliqui, sicut nobilissimus habitus est sapientia, igitur actus disponens et generans hunc habitum, est nobilior omni alio; sed actus intellectus est disponens ad sapientiam; igitur, etc. Antecedens patet ex 6. Ethic. c. 8. ubi Philosophus comparat istos habitus.
. Sed contra hoc arguit alius Philosophus noster, scilicet Paulus, qui dicit quod charitas excellentior est, 1. Corinth. 13. et Augustinus 15. de Trinit. cap. 19. Nullum donum excellentius est charitate. Ad hoc respon dent aliqui, quod dictum Pauli est intelligendum invia, quia sic charitas excellentior est sapientia, non autem in patria.
Sed contra hoc est Hugo, in commento super Angelica hierarchia super illud calidum et super fervidum, etc. et loquitur ibi de ordinibus Angelicis in Patria: Supremus ordo denominatur a charitate. Item, si non sufficit auctoritas Hugonis, est alia probatio talis: Perfectissimus habitus in una perficit voluntatem secundum capacitatem ejus in via; sed talis habitus est charitas; igitur perficit animam secundum perfectissimam ejus capacitatem, quam potest habere in via; igitur similiter capacitas voluntatis perfectior est in via, quam capacitas intellectus; igitur similiter et in patria, quia non est alia capacitas hic et ibi.
De isto igitur dico quod videtur mihi absque dubio quod habitus perfectissimus simpliciter in patria et in via, non erit habitus intellectualis, sicut nunc est habitus charitatis, quia majoris capacitatis simpliciter est voluntas, quam intellectus hic et in patria.
Ad auctoritatem Philosophi, dico quod (sicut forte de hoc dicitur alias in 3. ) Philosophus nunquam distinxit in libris suis ex principiis operandi voluntatis et intellectus in ratione specifica ipsorum, sive intra, sive extra intellectum et voluntatem, sed ut sunt unum movens, vel unum principium operandi a proposito. Unde aliquando vocavit Philosophus istud principium operandi prohaeresim, aliquando propositum, et in 3. Ethicorum lo quitur ut sunt unum principium. Sed de actu intellectus pluries loquitur Philosophus, quam de actu voluntatis, quia nobis est magis manifestus. Et quando dicit quod Philosophus non dicit hoc de habitu, vel de actu voluntatis, dico quod nec contrarium affirmavit; argumentum autem ab auctoritate negative non tenet. Sancti vero et Doctores nostri ultra hoc exquisierunt.
Ultimo arguunt aliqui hic ex comparatione actuum in habitudine causarum effectivarum, sic efficiens aequivocum nobilius est effectu; sed intellectus per actum suum est efficiens aequivocum; igitur, etc.
Sed contrarium arguo ex eodem medio et majori sic: Efficiens aequivocum est nobilius suo effectu; sed voluntas est causa aequivoca motus intellectus imperando. Unde Philosophus 9. Metaphysicae, text. 15. dicit quod quando est electio et determinatio circa contraria, fit determinatio per voluntatem, et sic voluntas imperando determinat intellectum ad unum. Praeterea Anselmus de libertate arbitrii, 19. et 14. dicit quod voluntas utitur omnibus aliis potentiis; igitur videtur habere aliquam causalitatem et efficaciam aequivocam in imperando actus earum; sed de ista efficacia dicetur alias *.
Respondeo igitur quod si objectum intellectus et phantasma habeant causalitatem et efficaciam respectu actus intellectus vel voluntatis, non tamen totalem respectu actus voluntatis, quoniam quandoque fit processus, vel circulus in causis et effectibus; si tamen prima causa in processu est naturalis, vel primus actus, totum quidquid postea fit, est naturale, dum scilicet durat ille processus, et nihil erit in potestate agentis, licet possit impediri.
Si igitur phantasma movet naturaliter, et illud movetur, et discursus erit naturalis, et discursus movet naturaliter voluntatem, ita quod omnes alii motus sunt naturales, et per consequens in omni actu suo est naturalis, nam sicut discursus movetur naturaliter ab alio, ita movet aliud, sicut enim movens est motum, ita et movens. Est igitur causa partialis, et hoc non concludit majorem nobilitatem, tamen argumentum factum pro voluntate, quod sit causa, et habeat efficaciam super alios actus, bene concludit, quia etsi superior causa, puta Sol, non sit totalis causa effectus inferioris, tamen in ordine suo est totalis causa superiorum, et simpliciter totalis causa in ordine illo, quia motiva et imperativa, et similiter superior est causa proxima imperans et applicans eam actui; certum autem est quod imperans est nobilior potentia exequente, et per consequens voluntas nobilior est intellectu.