Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christus non habuerit tristitiam. Isa. 42, 4, dicitur de eo: non erit tristis, neque turbulentus.
Praeterea, omnis tristitia est perturbatio quaedam. Sed in sapientem non cadit perturbatio.
Ergo neque in christo, qui fuit maxime sapiens, fuit tristitia. Secundam probat Seneca tripliciter.
Primo sic. Fortius non perturbatur a debiliori. Sed virtus est fortior malitia. Ergo non perturbatur ab ea; nec a virtute, quia virtus non est virtuti contraria: ergo nullo modo. Secundo sic.
Nullus perturbatur nisi de eo quod bonum suum perdit vel diminuit. Sed sapiens non perdit bona sua, nec ei possunt auferri, quae sunt bona animae, quia bona corporis non reputat sua. Ergo non perturbatur. Tertio sic. Quia fortuna nihil eripit nisi quod dedit. Sed non dedit virtutem. Ergo ipsam auferre non potest; et sic idem quod prius.
Praeterea, philosophus: idem sine tristitia quam cum tristitia magis eligendum est. Sed christus, cum fuerit sapientissimus, optime scivit eligere. Ergo non elegit aliquid pati cum tristitia.
Sed contra, Matth. 26, 38: tristis est anima mea usque ad mortem.
Praeterea, fletus est signum tristitiae. Sed christus flevit: joan. 11. Ergo ipse fuit tristis.