REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Bonav. beatitudinem essentialiter consistere in una operatione utriusque potentiae. Sententia D. Thom. eam consistere in una operatione, et utriusque fundamenta referuntur.
Respondeo, de illa opinione quae dicit, quod beatitudo est in solo actu intellectus, nihil modo. Alia tamen opinio est quae dicit, quod beatitudo per se et essentialiter sit in utroque actu, scilicet intellectus et voluntatis. Et ratio principalis ad hoc talis est: Beatitudo consistit in perfecta unione naturae beatificabilis ad objectum beatificum immediate: sed ista perfecta unio requirit utramque potentiam, scilicet intellectum et voluntatem, quarum quaelibet potest uniri immediate objecto beatifico, licet voluntas, quia non diligit nisi cognitum, non possit uniri objecto suo, nisi mediante actu intellectus.
Praeterea, per illud competit alicui quiescere in termino, secundum quod competit ei moveri; sed natura beatificabilis movetur per utramque potentiam ad objectum beatificum, non tantum secundum voluntatem; ergo natura beatificabilis secundum utramque potentiam quiescit in objecto beatifico.
Item, addo ad hoc aliam rationem: Ad perfectionem alicujus in esse, vel in actu primo requiruntur plura, et ad perfectionem actus secundi similiter plura requiruntur; unde in esse, vel actu secundo ignis, pertinet et requiritur levitas, vel ascendere sursum, sicut in actu primo calefactionis requiritur calor, sic in proposito ad perfectionem actus primi, scilicet intellectionis et volitionis, requiritur utraque potentia: ergo et ad actum secundum beatitudinis pertinebit utraque, et utriusque actus.
Hanc rationem confirmo, quia impossibile est naturam perfecte esse beatam, et perfecte quietari, nisi tota quietetur, et non secundum quid; igitur per se non potest quietari voluntas sine intellectu, nec e converso, quia quaelibet est potentia unius totius naturae, et per consequens beatitudo consistit in perfectione potentiae utriusque.
Alius modus dicendi est recte oppositus isti, scilicet quod beatitudo consistit in actu unius potentiae tantum, nam felicitas secundum Philosophum 1. et 10. Ethicorum, text. com 10. est operatio secundum optimam virtutem. Ex ista possunt tria media, vel tres rationes formari: Primo, sicut possibile est plures virtutes optimas esse in diversis potentiis, sive accipiatur verbum pro potentia, sive pro habitibus, sive pro potentiis naturalibus, sive secundum utrumque, impossibile est duas tales virtutes optimas, sive habitus, vel operationes optimas esse in diversis; sed beatitudo est operatio secundum optimam virtutem: igitur non oportet esse nisi una potentia.
Item, arguitur ex operatione duobus modis, primo sic: Operationes differunt specie, scilicet actus intellectus et voluntatis
Sed impossibile est duas species in universo esse aeque optimas, sive esse aequales in optimitate: igitur nec beatitudo erit formaliter in utraque, sed tantum in una.
Item, impossibile est duas species esse aeque proximas primo, quia sicut illud primum est omnino unum, ita impossibile est quod aliquid sit sibi propinquum, nisi unum; igitur aliud non erit ita propinquum illi, nec sic primum.