REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Convenit Doctor cum D. Thoma, quoad unitatem operationis, et explicat optime duplicem immediationem tendendi in objectum, resolvens beatitudinem simpliciter consistere in actu voluntatis. Si tamen sumitur extensive, petit operationes omnium potentiarum, quae immediate tendunt in objectum beatum.
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Beatum esse est in completo bene esse; hoc autem est vel simpliciter, vel secundum quid, et cum natura aliqua possit habere unum simpliciter ultimum et optimum, sic et operatio illius naturae simpliciter optima.
Ex istis sequitur una distinctio, scilicet quod immediatum potest dici dupliciter, vel quod immediate conjungit, ita quod nihil mediat in ratione conjungentis, sive quod nullum est medium uniens, ut agens principale et perfectum attingit passum immediatius, quam agens per instrumentum vel imperfectum. Alio modo dicitur immediatum, quia nullum aliud immediatius conjungit in illa immediatione, et isto modo immediatius non est aliud, quam perfectio optime conjungens, excludens omnem aliam perfectionem unientem. Possunt enim esse duae immediationes duorum, quorum neutrum est medium conjungendi alterum, sicut duo agentia immediata circa aliquod passum, unum tamen perfectius agit quam aliud. Sicut igitur distinguitur de immediatione uniente, sic similiter distinguitur in proposito de hoc, quod dicitur ullimate conjungens, vel simpliciter, vel in ordine ad suam beatitudinem.
Sic igitur beatitudo immediate conjungens simpliciter, vel omnimoda immediatione vel ultimatione vel omnimoda intimatione in tota natura, non est aliqua talis, nisi una tantum operatio, alias includeret contradictionem, loquendo de immediatione vel ultimatione simpliciter, quia in natura non est nisi una operatio, quia immediate una immediatione conjungitur illi optimo; et hoc modo dico quod una natura, quantumcumque habeat plures potentias, non est unibilis immediate tali immediatione illi fini, nisi secundum unam potentiam, quia aliter non potest natura sic ultimate et immediate attingere illud ultimum, nisi sit unum re et ratione, sicut illud ultimum, quod attingitur, est re et ratione.
Si autem accipiatur ultimate et immediate in tali natura, vel potentia, secundum alium modum praedictum immediationis, ita quod tendat in illud, et ordinet potentiam in illud, sicut omnis potentia activa ultimate agit, et omnis operatio cujuscumque potentiae ultimate et immediate unit, quare natura isto modo non habet ultimate in duobus, vel in centum potentiis, unde potentiae sensitivae. si haberent immediatum ordinem circa Deum, sic unirentur Deo immediate per suas operationes, sicut potentia voluntatis, vel intellectus, sed non habent istum ordinem. Intellectus tamen et voluntas sunt immediate et essentialiter ordinatae potentiae, et operationes earum in ultimum; sed omnes istae ultimationes et immediationes potentiarum sunt secundum quid.
Alia est immediatio naturae, vel potentiae, quae non habet nisi unam conjunctionem ultimatam. Loquendo autem de potentiis, similiter sunt multae, sicut sunt naturae multae, inquantum natura conjungitur cum potentiis.
Si autem loquamur de habitibus, sic dicendum est, sicut supra de sapientia et charitate. Si autem ambae potentiae concurrunt ad beatitudinem, sic illa, quae est principalior potentia, habet principaliter beatitudinem, et sic voluntas magis quam intellectus. Si autem accipias secundum aliam ultimationem, sic tantum voluntas ultimate beatificatur.
Ad primum argumentum, quando dicitur, quod beatus est, qui habet quidquid vult, etc. dico quod quidquid non distribuit ibi pro singulis volibilibus in se, sed prout sunt in aliquo uno eminenter, et tunc est sensus: Beatus est, qui habet quidquid, vel omnia quae vult, id est, quidquid est recte volendum eminenter in ipso summo volibili, et sic habere quidquid est recte volendum, est habere objectum beatificum, et objectum nobilissimum, et sic dico quod habet quidquid vult, id est, objectum infinitum et beatificum.
Et quando dicitur in minori, quod vult videre et habere, videre jam accipitur hic pro videre, quod est perfectio intrinseca, et ita non continetur sub majori, quia in majori propositione accipitur habere de extrinseco objecto, et sic voluntas tantum habet quidquid vult extra se; vel dicendum quod illud habereest velle, sed non quodcumque velle, sed amare respectu objecti beatificabilis praesentis. Et tunc est sensus, beatus est, qui habet quid quid vult, id est, qui amat quidquid vult recte volendum, et nihil mali vult, id est, quidquid est recte volendum; unde sensus est: Beatus est, qui fruitur summo bono; et ideo illud velle non est aliud, quam fruitio rei praesentis; et tunc velle non est acceptum vel determinatum in facto, sive in actu, quia sic viator esset beatus, sed accipitur ibi velle pro posse recte volendo.
Ad aliud, quando dicitur quod per visionem distinguitur beatus a non beato, non autem habitum, vel actum voluntatis, hoc dicetur amplius in sequenti quoestione. Interim non capio quae ibi dicuntur, scilicet quod homo per excellentius conveniat cum asino, et differat per imperfectius. Tamen de hoc dicetur post: unum dico quod non tantum distinguitur beatus a non beato per actum intellectus, imo et per actum voluntatis.
Ad primum argumentum primae opinionis, quando dicitur quod beatitudo consistit in perfecta unione, quae requirit utramque potentiam, dico quod non est ibi nisi una unio naturae. Ad probationem, quando dicis quod quaelibet potentia potest perfecte et immediate unire per operationem suam, dico quod una unio vel immediatio ordinatur ad aliam: una enim est unio, quae est prior, scilicet unio naturae.
Ad aliud, quando dicitur quod utraque potentia tendit et movetur in objectum beatificabile, igitur quaelibet in eo quietatur et beatificatur, dico quod argumentum potest ad oppositum adduci, quia intelligere non tendit in rem, sive in objectum extra, nisi mediante actu voluntatis: vel aliter potest dici, dato quod intellectus tendat in objectum, non tamen est immediata et ultimata unio simpliciter, sed tantum per actum illum voluntatis ultimatum quiescit in objecto beatifico.
Ad aliud quod additur, quod quando ad perfectionem actus primi requiruntur plura, tot requiruntur ad perfectionem actus secundi, dico quod si illa plura requiruntur in actu primo, ita et in actu secundo, accipiendo illa plura uniformiter, nihil inconvenientis sequitur. Unde dico quod ad perfectionem integratam actus primi requiruntur plura ordinate: et similiter dico quod plura ordinate occurrunt ad perfectionem in actu secundo. Sed ad perfectionem naturalem ultimatam in primo actu ejus, vel esse, non requiruntur plura, sed una tantum, et sic in actu secundo ultimato non concurrit nisi unum tantum, sicut supra dictum est in fine quaestionis*
Ad confirmationem de quietatione, quando dicitur quod non potest quietari tota natura, nisi in utraque potentia, dico quod ad integram quietationem naturae concurrit quietatio cujuscumque potentiae, et ita quietatur sensus sicut intellectus, sic et dotes corporis sunt de integritate beatitudinis, et perfectae quietationis, sed una tantum est ultimata quietatio, et haec est una tantum operatio, et sub una tantum ratione formali beatitudinis.
Ad illa argumenta pro altera opinione, potest dici quod requiritur utraque potentia, et utraque operatio, tamen sunt ibi sub ordine essentiali, et non est ibi, nisi una ultimata operatio, sicut patet ex dictis in quaestione.