REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Beatitudinem consistere in fruitione, id est, amore amicitiae, seu objecti beati propter se ipsum. Probatur, quia non in actu intellectus, ex quaest. 2. nec in nolle voluntatis, nec in amore concupiscentiae; ergo.
Respondeo ad quaestionem, circa quam pono duas conclusiones: Prima est, quod in solo actu fruitionis consistit felicitas. Secunda, quod felicitas non consistit in omni fruitione, sed in aliqua tantum, et in aliqua non. De prima, ostendo quod felicitas sit in solo actu fruitionis, In genere enim est duplex actus voluntatis, scilicet velle et nolle, excludendo delectationem, de qua dictum est alias in primo libro distinctione prima. Unde voluntas per actum positivum, scilicet velle, respicit per se bonum, et per actum oppositum, id est, nolle, respicit bonum per accidens, sicut intellectus per intelligere respicit verum per se, et falsum per accidens. Ulterius velle bonum per se est dupliciter, vel propter bonum voliti, et hoc velle pertinet ad amicitiam. Secundo, propter bonum volentis, et iste actus volendi est velle concupiscentiae; sic igitur in genere est duplex actus voluntatis, scilicet nolle et velle, et velle subdistinguitur in velle amore concupiscentiae, et velle amore amicitiae, et hoc ultimum velle tantum est frui, scilicet inhaerere alicui objecto propter se, non propter bonum volentis, sed ipsius voliti.
Sed objicio contra hoc, scilicet contradictionem praedictam, quia secundum Augustinum 9. de Trinit. cap. ult. appetitus inhiantis, sive desiderium absentis, fit amor fruentis ; sed amor inhians est amor concupiscentiae: igitur amor fruens succedens illi, similiter erit amor concupiscentiae.
Respondeo quod viator habet duplicem actum, sive appetitum in voluntate; unum, quo vult alteri bene esse, et alium quo vult sibi bene esse. Deus autem est hic objectum volitum; nihil autem est in objecto volito sibi futurum propter velle meum, sed tantum est aliquid mihi futurum, et ideo desidero tantum istud objectum mihi, non sibi, et ita amor inhians concupiscentiae fit amor fruens alicujus, scilicet ejus, qui fruitur, non boni, quo fruitur; et tunc verbum Augustini debet construi sic, fit amor fruentis, id est, ejus qui fruitur, et sic est, quod appetitus inhiantis fit quidem amor fruentis, id est, inhiat perfectius frui, cui succedit fruitio, qui est amor amicitiae.
Supposita igitur divisione, et procedendo de membris distinctionis, dico quod beatitudo non potest esse in actu voluntatis, qui est nolle, quia talis actus non habet pro proximo et per se objecto nisi ipsum malum, bonum autem est objectum remotum ipsius, et per accidens.
Praeterea, beatitudo, sive actus beatificus formalis, est primus actus voluntatis, nolle vero non habetur in voluntate, nisi mediante velle, et hoc tanquam per actum elicitum, vel saltem per habitum inclinantem. Unde Anselmus de Casu Diabol. cap. Credo 3. dicit quod quando quis non vult tenere aliquid nisi propter aliquod, nec nisi propter aliud vult deserere, et magis vult aliud, quod non potest habere, nisi deserat quod tenet, tunc velle deserere prius est, quam nolle tenere. Et ponit exemplum de avaro. Avarus namque cum vult tenere nummum, et quia vult panem, quem nequit habere, nisi mummum det, prius vult dare, id est, deserere nummum, quam non velit tenere: non enim ideo vult dare, quia non vult tenere, sed ideo non vult tenere, quia ut panem habeat, necesse habet dare. Sic igitur patet quod velle est primus actus, et nolle semper praesupponit aliquod velle, et per consequens beatitudo non erit in nolle aliquid.
Loquendo autem de velle, ut est actus concupiscentiae, quo amo Deum ut bonum mihi, dico quod non est in tali actu beatitudo, quia talis actus potest esse inordinatus, et peccatum mortale, et credo quod illo peccato peccavit Angelus; unde, nisi justitia refraenet, erit summa perversitas secundum Augustinum lib. 83. qq. quaest. 30. uti fruendis, et ideo dico quod iste actus, qui est velle amore concupiscentiae, non est bonus, nisi ex circumstantia: sed beatitudo non potest esse lin aliquo actu, qui ex sua ratione formali non est optimus, quia actus beatificus, ex hoc quod unit bono et optimo, formaliter est optimus.
Si autem loquamur de velle amore amicitiae, quo vult sibi bene esse propter bonum voliti, sic dico quod talis actus volendi est bonus ex se formaliter ex illo solo objecto quo vult frui, et non potest esse actus malus in volendo illud.
Confirmatur hoc, quia amore commodi non potest aliquis juste velle.
Ex hoc arguitur, quod competit superiori, inquantum superius est, perfectius est quam illud quod sibi competit inquantum est commune cum aliis; sed affectio justitiae, sive illud quod convenit alicui secundum affectionem justi tantum, convenit superiori, secundum quod superius est, scilicet voluntati inquantum liberae, affectio autem commodi est communis omni appetitui cognoscitivo, non inquantum liber, quia sic non conveniret non habenti libertatem: igitur perfectior est affectio justitiae quam commodi, sive concupiscens tiae; in perfectiori autem affectione est beatitudo; igitur, etc.
Item, ex objecto potest argui sic: Affectus amicitiae tendit in Deum, in quem tendit affectus concupiscentiae, sed modo diverso, quia affectus justitiae tendit in illud objectum sub ratione absoluta in se, id est, in objecto; sed affectio commodi tendit in idem objectum ut bonum sibi; igitur imperfectior est affectio com modi quam justi, et per consequens non erit beatitudo nisi in affectione perfectiori. Sic igitur patet prima conclusio, quod beatitudo non est nisi in solo actu fruitionis, qui est actus voluntatis: non autem in actu voluntatis, qui est nolle, nec in actu voluntatis, qui est velle amore concupiscentiae; igitur restat quod sit in actu voluntatis, qui est in velle amicitiae.