REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia D. Thom. 1. 2. q. 10. art 2. et aliorum, intellectum et voluntatem in beatitudine necessitari ad continuandos suos actus, et sic fieri perpetuitatem. Reficitur, quia nullus habitus necessitat voluntatem ad unum, nec etiam objectum eam necessitare potest; de hoc late Doct. 1. d. 1. q. 4. et col. 15. 16. 17.
Unde igitur est haec perpetuitas? Aliqui dicunt hic quod perpetuitatis causa est ex habitu charitatis, et lumine gloriae inclinante, ratione quorum semper inclinatur ad actum aeternum ratione objecti aeterni, et sic perpetuitas beatitudinis est ex perpetuitate potentiarum, quae tendunt in illud objectum perpetuum, per actus et operationes mediate.
Sed hoc non capio, et arguo sic: Habitus non est prima ratio agendi potentiae, nec est prima causa operationis vel actus, sed secunda: igitur aliunde oportet quaerere perpetuitatem in beatitudine. Cum igitur habitus sit causa secunda in eliciendo operationem beatitudinis, non potest determinare causam primam, sede converso; cum igitur causa prima et principalis ipsius actus, scilicet potentia, non sit perpetua, nec erit habitus, qui est ut causa secunda.
Item, possibile est aliquem in via, utpote Virginem beatam, habere tantum habitum charitatis, quantum habet aliquis in patria, et si sic, est habitus causa perpetuitatis in beatitudine, tunc necessario inclinabit in objectum beatificum, quia manente principio necessario tendendi in objectum, manebit perpetuitas; igitur beata Virgo, vel quicumque, qui habuisset hujusmodi habitum, fuisset necessario beatus, quod est falsum. Eodem modo arguo de lumine, sicut de charitate; nihil enim horum est causa perpetuitatis in beatitudine.
Unde similiter juxta hoc, est quaestio: Utrum volun tas beata conjungat memoriam visioni ? Et videtur quod sic, quia perfectus actus, sive perfecta actio intellectus est gignitio verbi, sed applicatio intellectus ad objectum per voluntatem praecedit gignitionem verbi: igitur voluntas beata conjungit memoriam visioni, et sic cum perpetua sit visio, oportet quod voluntas conjungat perpetuo memoriam visioni.
Sed contra hoc sic arguo: Si voluntas perpetuo conjungat memoriam visioni, tunc videtur quod voluntas non posset se avertere a visione; sed hoc est falsum, quia non est contra rationem, et naturam voluntatis, quod possit se convertere, cum sit libera; igitur tunc non necessario vellet istam visionem, et per consequens non necessario conjunget memoriam visioni; nec igitur ex habitibus, nec ex potentiis istis, est in actibus beatitudinis perpetuitas, quia ex se non sunt determinati ad necessario agendum.
Tertia opinio, sive tertius modus dicendi est, quod ex natura potentiarum cum objecto praesente, est perpetuitas in actu beatitudinis, nam de natura intellectus est necessario tendentia in objectum praesens. Similiter de natura voluntatis est tendentia in objectum tale visum, quod non habet in se rationem mali, et ideo necessario tendit in illud per suum actum, qui est velle, quia nulla ibi est ratio mali, et ideo nec actus nolendi concurrit.
Sed contra, quidquid sit in re de necessitate intellectus circa objectum, vel actum, non curo modo, tamen de voluntate oportet ut dixi in primo libro, distinctione prima *, dicere non quod necessario tendat in objectum, videlicet finem suum.