REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Beatitudinem esse perpetuam ex Dei decreto libero de ejus conservatione. Expendit duo dubia: Primam, quomodo beati sint impeccabiles ? et sunt ex Dei decreto libero, non ex necessitate aliqua intrinseca. Secundum, an aeternitas gloriae cadit sub meritum, et respondendum quod sic, Dei supposito promisso; posset tamen peccata ad mensuram punire, et merita praemiare, sine aeternitate. Vide Scholium d. 46.
Ad quaestionem igitur istam respondeo, quod beatum esse non est, nisi cum ultiinate bene est in conjunctione perfecta ad optimum. Ista autem conjunctio perfecta potest intelligi dupliciter, intensive vel extensive. Loquendo de perfectione unionis intensive, sic dico quod potest esse in instanti, vel cum instanti temporis, sive mensuretur aevo, sive non, Deus potest eam tantum conservare pro tunc, et non plus, et sic est ita perfecta beatitudo pro illa hora, sicut si semper duraret, et sic in raptu posset aliquis esse beatus. Accipiendo autem perfectionem beatitudinis extensivam, dum natura manet, et ad quam est inclinatio naturalis potentiae, sic beatitudo est perfecta et perpetua non solum raptim, sed semper. Unde igitur haec perpetuitas? Dico quod sola causa est voluntas divina, quae sicut disposuit beatificare hominem, ultima perfectione intensiva, ita et ultima perfectione extensiva; opera enim Dei nesciunt imperfectionem, quia omnia sunt perfecta, et sicut voluntarie Deus disposuit beatificare naturam intellectualem pro instanti, ita et conservat perpetuam pro toto aeterno: perficit enim naturam ut est perfectibilis; sed natura humana perfectibilis est utroque modo, scilicet beatitudine intensiva et extensiva.
Ex hoc sequitur unum corollarium, quia beatitudo cum mensuretur aevo secundum omnes imo simpliciori aevo quam Angeli, et aevum nullam habeat successionem, sequitur quod perpetuato beatitudinis non est receptio alicujus novi, quia beatus post primum instans aevi nihil a Deo recipit, quia duratio est consubstantialis rei durabili, et tunc secundum istam opinionem, esset dicendum quod per perpetuitatem nihil additur beatitudini, nec intrinsecum, nec extrinsecum, et de hoc dicetur in secundo d. 2. q. 1. si aevum habeat successionem, vel non ? Si autem dicatur quod aevum habeat successionem secundum aliam opinionem, tunc esset dicendum quod aliquid additur beatitudini in perpetuitate, non autem essentiae, sed mensurae ejus: neutra enim opinio dicit quod perpetuitas sit de essentia beatitudinis.
Sed tunc sic dicendo, occurrunt duo dubia: Primum dubium est, quia secundum hoc si voluntate divina continuatur perpetuo beatitudo, cum illa continuatio perpetuitatis in beatitudine faciat non peccare Angelum beatum, igitur tunc Angelus per nihil sui est peccabilis, et per consequens est simpliciter impeccabilis, quod est contra Augustinum 3. libro contra Maximinum c. 13. ubi dicit quod ex gratia divina est quod Angelus sit impeccabilis, non autem ex natura sua simpliciter: et in Enchiridio cap. 86. vel 73. Ita beatus est qui nec poterit velle, etc. Aliud dubium est, quod si perpetuitas non sit de ratione beatitudinis, igitur in ratione praemiorum non cadit perpetuitas, nisi concomitanter; nec est in ratione meritorum, et tunc non meretur homo praemium aeternum; hoc autem non videtur probabile.
Respondeo ad primum dnbium, et dico quod impeccabile non est aliud, quam non posse peccare. Hoc autem dupliciter potest intelligi; primo, quod possibilitas peccandi intelligatur excludi a causa secunda, propter aliquid intrinsecum, vel propter aliquid extrinsecum, scilicet ex parte causae primae. Si primo modo, sic dico quod quilibet beatus erit impeccabilis ex natura sua, quia ex sua voluntate habet quod non possit in aliquid oppositum beatitudini; tunc enim non poterit uti voluntate vel potestate sua ad oppositum, sicut poterat prius in via. Quod autem non possit uti potestate sua ad opposita beatitudinis, hoc est propter actionem superioris causae moventis ad oppositum.
Si autem quaeramus de impossibilitate peccandi praecedente actum beatitudinis prius natura, sic quaerimus nodum in scirpo, quia nulla alia causa impeccabilitatis est ibi, nisi per actum secundum conservatum continue a voluntate divina. Habitus tamen charitatis, et lumen gloriae, bene inclinaret semper ad non peccandum, non tamen necessario, nec ex natura sua; unde ex isto opposito veniunt omnes istae fictiones, scilicet quod status gratiae et gloriae faciunt hominem impeccabilem, etc.
Ad secundum dubium dixi supra* de damnatis, quod Deus potuit taxare unam poenam intensam correspondentem culpae per modicum tempus, quae poena intensissima, si Deus vellet, posset punire culpam magnam. Dico tamen quod culpa in damnatis est aeterna, ideo poena eis correspondet aeterna.
Sed potestne sic esse de praemio, sicut de poena, quod scilicet esset pro modico tempore ita intensum quod posset praemiare pro magno merito? Hic dicitur quod non est simile de poena et praemio, sicut nec de culpa et merito, dicitur enim quod culpa est infinita, et per consequens malitia infinita, quia infinitus est Deus, et ideo offensa infinita; igitur poena correspondens culpae debet esse aeterna. Sed contra hoc sic: Ista verba sunt metaphorica, quod dicatur esse infinita culpa, quia separat ab infinito, scilicet a Deo, quia nulla culpa infinita habet malitiam determinatam. Si autem culpa dicatur infinita propter objectum infinitum, eodem modo poena est infinita in quadam relatione ad Deum, si sit ita acerba et intensa, quod non possit ab alio infligi, nisi a Deo, et sic nec poena de se, nec culpa habent infinitatem, nec perpetuitatem; sed in damnatis, quia culpa continuatur, ut dixi, ideo et poena eis continua correspondet. Dico tamen quod non est sic de praemio sicut de poena, nec de merito sicut de culpa, quia Deus est liberalis ad dandum ultra condignum, et est ita misericors ad parcendum, quod semper punit circa condignum. Unde dico quod tantum valent merita nostra, quantum placet Deo ea acceptare, et si fuissent mille merita, et infinita ab initio, nunquam meruissent vitam aeternam; sic ergo dico, quod Deus ita posset praemiare in uno instanti, vel in tempore modico, quod amplius non duraret. Ex his igitur patet quod perpetuitas beatitudinis tantum est ex conservatione divina, et impeccabilitas sive impossibilitas peccandi ex voluntate divina.