REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Resolvit Beatos ex revelatione reddi certos de perpetuitate suae gloriae, et inde resultare securitatis passionem, oppositam timori In irascibili.
Secundo principaliter videndum est hic de securitate, quae est in beatitudine; et de isto dico, quod est per se oppositum timori. Sed timor est duplex, est enim aliquando de malo infligendo, et interdum de malo inflicto continuando; et non est de dubio solo, sed de certo. Unde in Gallico*, et in omni lingua non idem significat dubito et timeo. Sicut igitur timor est de malo apprehenso in futuro, vel de malo inflicto, quod est in continuando, sic securitas est duobus modis, vel de bono futuro apprehenso, ita quod sit apprehensio certa, et de bono apprehenso, et habito continuando, illa enim securitas, quae est in beatitudine, debet sequi aliquam apprehensionem boni.
Sed quomodo in Beatis potest esse ista certa apprehensio ? dico quod Beati habent certam apprehensionem de perpetuitate beatitudinis suae, non per rationem naturalem, nec ista securitas est de ratione et essentia beatitudinis, et in hoc solvo quaestionem, qua potest quaeri, vel ad hoc fieri.
Si ista securitas est tantum ex revelatione divina, sive ex inspiratione, non autem, ut dixi, per rationem naturalem, quia talis securitas contingenter dependet a voluntate divina. Unde Michael sibi derelictus non haberet per rationem illam securitatem, quia beatitudo non est circa aliquod objectum creatum; sed istud objectum sic apprehensum, est aliquid creatum; igitursecuritas de tali objecto apprehenso non erit de essentia beatitudinis.
Sic igitur Beatus non habet istam securitatem per essentiam suae beatitudinis, nec per rationem naturalem habet certam apprehensionem securitatis; ergo oportet quod habeat hoc per revelationem, et haec est revelatio generalis quantum ad securitatem beatitudinis et praemi, sicut etiam in damnatis ad perpetuitatem damnationis et poenae. Quod autem Beatus sit securus revelata perpetuitate et securitate, non dubito; sed de revelatione in damnato, et qualis est certitudo, posset esse alicui dubium. Dico itaque quod certitudo illa in Beatis licet sit de contingentibus, de quibus tantum fiunt revelationes, tamen illud ita est necessarium, et ita est certum, ac si esset necessarium. Unde sicut non dubito, sed certus sum me sedere, dum sedeo, ita certi sunt Beati de securitate beatitudinis; nec plus timent amittere, quam si beatitudo esset certa, imo certitudinaliter inquantum Deus erit Deus, sciunt se esse beatos.
Sed quid sequitur istam apprehensionem? dico quod istam sequitur quaedam passio, scilicet tentio; unde ista passio, quae est securitas, sive tentio, non sequitur operationem virtutis concupiscibilis, quia amare Deum, in quo consistit beatitudo, non est actus concupiscentiae, sed amicitiae, ut dictum est supra. Sed dico quod ista passio, quae sequitur spem, est in virtute irascibili, sicut spes cui succedit, quae non est de essentia beatitudinis, sed concomitans, vel consequens ad ipsam.
Ex hoc apparet quid sit dicendum de tentione, si concurrat ad beatitudinem? dico autem quod tentio quadrupliciter potest accipi: Uno modo tentio pertinet ad memoriam, prout tenet in habitu actum primum. Secundo modo est actualis visio objecti, quod tenet; primum pertinet ad memoriam, sed secundum pertinet ad intelligentiam. Tertio accipitur tentio ipse actus amandi, tenens bonum praesens sibi, et ista tentio succedit desiderio, quo volo Deum mihi bonum, et ista tentio est amor concupiscentiae, quo vult Deum sibi bonum. Alia est tentio, quae est operatio voluntatis, et amor amicitiae, quo vult Deum sibi, non, ratione ut bonum sibi, sed quia bonum in se, alias in beatis esset usus fruendorum, et ista tentio succedit spei, et est bonum virtutis, et operatio voluntatis, et amor amicitiae, ut dictum est. Quarto modo accipitur tentio passio, id est, securitas, quae consequitur operationem quae est beatitudo, de qua dixi supra in secundo articulo hujus quaestionis, si securitas sequitur spem passionem, sicut tentio tertio modo dicta sequitur spem virtutem sequens ex apprehensione boni continuandi semper.
De tentione primo modo dicta quaeritur, utrum pertineat ad essentiam beatitudinis, et sit in beatitudine tanquam praemium? sed circa hoc esset dicendum secundum diversas opiniones de memoria. Oportet enim quod sit in memoria, vel sine specie, vel cum specie, quia si nulla species est formaliter in memoria, tunc nihil est in memoria, nisi quod tenet objectum praesens. Si autem secundum aliam opinionem sint ibi species, tunc tentio nihil est aliud, quam continue tenere speciem repraesentantem objectum, et neutro modo pertinet ad essentiam beatitudinis, ut dictum est supra, nec secundo modo, nec minus quarto modo. Sed tentio tertio modo sequitur spem virtutem, et concomitatur beatitudinem, et alio modo sequitur beatitudinem, secundum quod tentio est quaedam passio consequens eam, ad quam sequitur securitas et delectatio, ut quaedam passiones.
Ad rationem primam, quando dicitur de Augustino, quod ita sem per fore, certum erit, dico quod est beatissimum semper fore cum certitudine, et hoc addit aliquid ad beatitudinem, sed non est de essentia ejus.
Ad aliud, de perfectione beatitudinis, dico quod non excludit omnem privationem nisi quae est nolitio absolute; nec beatitudo potest excludere a voluntate alias privationes, quin saltem fit capax, scilicet natura beatificabilis aliarum privationum sit enim albedo, quando inest, expellit nigredinem, sed quin sic capax nigredinis, hoc non habet subjectum per hoc, quod ei inest actu albedo, et sic in proposito de forma beatitudinis.
Ad aliud, quando dicitur quod philosophus addit in definitione felicitatis vitam perfectam, dico quod mirum est de Philosopho, qui voluit dicere verum de praeterito, quod fuerit felix, quod tamen nunquam est verum de praesenti. Et potest dici quod verbum Philosophi verum est de vita perfecta, quae est de essentia felicitatis intensive, non autem extensive accipiendo vitam perfectam pro perpetuitate.
Ad aliud, quando dicitur quod ad perfectionem viatoris concurrunt tres virtutes Theologicae, et tria correspondentia eis concurrunt in beatitudine, dico quod, sicut patet ex dictis, sunt tria, quae concomitantur et sequuntur beatitudinem, non autem quod sint de essentia beatitudinis praecise eam accipiendo secundum ejus rationem formalem.