REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Sententia, quae videtur D. Thomae, quamque tenet Durand. hic delectationem esse de essentia beatitudinis, suadetur tribus rationibus, sed rejicitur, quia delectatio est passio ex 1. dist. 1. q. 3. et 3. d. 15. et haec non conjungit optimo, sed supponit conjunctionem. Secundo, passio respicit objectum beatum, non ut objectum, sed ut efficiens.
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui, ubi ostensum est quod delectatio non est idem operationi. Est autem quaedam opinio, quod delectatio est de essentia beatitudinis, quia si esset aliud realiter a beatitudine, Deus posset separare unum ab altero, et sic aliquis posset esse beatus, et non gaudens, nec complacens sibi in illa, quod videtur absurdum.
Item, perfectius est aliquid, si de essentia cujus est, sit aliqua perfectio, sive quando includit essentialiter perfectionem aliquam, quam si non esset nisi concomitanter; sed de ratione beatitudinis est quod sit maxima perfectio; magis autem esset perfectio, si de essentia ejus esset delectatio.
Item, addo unam rationem, poena essentialiter est tristitia; igitur essentialiter praemium erit gaudium. Antecedens patet, quia omnem actum voluntatis voluntas elicit voluntarie et delectabiliter, et nihil tale potest esse poenale, quia omnis actus, praeter tristitiam, est voluntarius et delectabilis, reflectendo se super actum, sicut enim volens volo me nolle, ita nolens nolo me velle aliquid; sed nullum voluntarium potest esse poenale: igitur essentialiter et formaliter praemium non videtur esse nisi gaudium et delectatio, sive actus delectabilis.
Confirmatur hoc, quia malum quod est inhonestum, per se pertinet ad poenam: igitur omne bonum honestum per se pertinet ad praemium et malum poenae per se pertinet ad tristitiam; igitur bonum commodi ad gaudium, hoc enim enim est. voluntarium et delectabile, sicut illud est involuntarium et tristabile. Sic videtur igitur quodpraemium includat essentialiter gaudium et delectationem.
Pro isto potest adduci Philosophus 10. Ethicorum cap. 1. et 2. in ratione Eudoxii, per quam probat quod felicitas sit in delectatione, et non in operatione, quia omnes appetunt operationem propter delectationem.
Sed hanc opinionem non sequor, quia videtur mihi oppositum probabile, licet ista etiam sit probabilis et rationabilis: alia tamen opinio est mihi probabilior, scilicet quod delectatio non sit de essentia beatitudinis, quia nulla perfectio intrinseca est beatitudo, quia in se est talis perfectio, tunc enim essentia esset magis beata per se, quam per quodcumque aliud, et quam quodcumque aliud, quod falsum est; igitur beatitudo est talis maxima perfectio, inquantum conjungit alteri per operationem, quod facit aliquem beatum: hoc autem non facit passio, sed operatio, quam sequitur passio ad se.
Item, passiones non habent objecta proprie, quasi sint ratio tendendi in objecta, quia tunc essent operationes, bene tamen passiones habent operationes, sicut pro causis efficientibus; sed operationes habent per se objectum, sicut causam effectivam formalis beatitudinis.
Item, per aliquid similis rationis conjungitur potentia suo objecto in via et in patria: sed in via non conjungitur passione: igitur nec in patria. Conjungitur autem in via per operationem; igitur in patria.
Pro isto facit Philosophus 10. Ethicorum cap. 3. qui dicit quod multas operationes appeteremus, etsi nulla delectatio sequeretur, sicut patet de actibus virtutum, quos frequenter non exercemus propter delectationem; sed delectatio est solum propter operationem.
Dico igitur ad quaestionem, quod delectatio non est de essentia beatitudinis, nec beatitudo est delectatio voluntatis. Voluntas tamen potest dupliciter considerari, vel prout est activa actus sui, vel prout est passiva, non inquantum recipit actum, sed inquantum est receptiva passionum spiritualium, de quibus passionibus loquitur Augustinus, de moribus Ecclesiae, ubi omnes passiones voluntatis reducit in amorem. Voluntas igitur utroque modo accepta, sive ut activa et elicitiva, sive ut passiva, perficitur ultimato, nam voluntas primo modo dicta perficitur ultimata operatione. Similiter secundo modo dicta perficitur passione ultimata, et sic quilibet perficitur ultimato in suo ordine, et sic delectatio concomitatur beatitudinem, quae est operatio et gaudium, sive delectatio, quae est passio, et magis concomitatur beatitudinem, quam securitas, quia delectatio, sive gaudium, est in eadem potentia cum beatitudine, quia est in concupiscibili. Unde delectatio quietat voluntatem, ut est susceptiva passionum, sicut fruitio perficit voluntatem, ut est susceptiva operationum; securitas autem passio non est in virtute concupiscibili, sed irascibili, quia sequitur spem.
Ad primum principale, quando arguitur de Augustino, quod gaudium de Deo erit beata vita, dicendum quod gaudium et delectatio quaedam vita est, sicut omnis passio spiritualis. Unde in vita beata gaudium et fruitio erunt simul, et sic intendit Augustinus, quod gaudium erit vita beata, scilicet cum fruitione, quam consequitur gaudium et delectatio.
Ad aliud, quando dicitur quod beatitudo est ultimatum bonum, et delectatio est istud bonum, dico quod nunquam quietatio in se est per quietationem in alio. Unde dico quod creatura nunquam quietatur in se per delectationem, quia delectatio non habet in se formaliter quietationem, nisi per operationem; et ideo solum per operationem potest aliquis quietari in ultimo bono.
Ad aliud, quando dicitur quod beatitudo essentialiter unit bono ultimo, dicendum quod non omne ultimum est finis, sed optimum, et ideo beatitudo non est de bono ultimo, nisi sit optimum. Ad delectationem autem non ordinatur fruitio, sed delectatio sequitur fruitionem; igitur fruitio magis unit optimo quam delectatio.
Sed quomodo beatitudo consistet in fruitione, et non in delectatione, quia videtur contrarium esse verum. Supra enim probatum fuit quod beatitudo consistit in fruitione, et non in visione, quia perfectior operatio est, cum sit ultimior: illa enim quae sunt ultima generatione, sunt perfectiora, et priora perfectione; sed delectatio est ultimior fruitione, secundum te: igitur et prior perfectione, et per consequens beatitudo erit in delectatione, et non in fruitione.
Respondeo quod delectatio et omnis passio est posterior generatione quam operatio, quam consequitur; sed non propter hoc sequitur quod sit prior perfectione, quia illa regula Philosophi intelligitur quando prius et posterius sunt in eodem genere, puta in genere operationis, sicut visio et fruitio, vel in genere passionum. Non igitur tenet propositio Philosophi in diversis generibus, quia substantia prior est generatione accidentibus, non tamen accidens est perfectius substantia, et ita in diversis generibus communiter oppositum illius propositionis est verum. Dico communiter, non dico semper, quod sit sicut hic comparando visionem ad fruitionem, licet sint in genere operationis, ut transcendenter accipitur operatio, non tamen in eodem genere proximo, quia una est in genere apprehensivi, et alia in genere appetitivi; sed hic in proposito non fit comparatio inter operationes, sed operationis ad passionem, et ideo non tenet, nec est contra dictum meum supra de fruitione et visione.
Ad aliud, quando dicitur quod unitur ultimato per delectationem, dico quod non unitur ultimato simpliciter, sed tantum unit voluntatem ultimato objecto in ordine passionum, quas voluntas recipit, et inquantum est receptiva passionum, non operationum; per operationem voluntas unitur ultimato simpliciter objecto, et ideo in ea tantum est beatitudo.
Ad argumentum Philosophi, qui probat quod gaudere et tristari in anima, non est nisi sicut texere, dico quod tales passiones cum transmutatione non sunt in anima, sive in parte intellectiva, tamen aliter possunt esse ibi, scilicet illae quae sequuntur operationem intellectus et voluntatis, quae consistunt in quiete, et non in transmutatione: nec Philosophus negat hoc, imo probat quod delectatio est consequens operationem optimam, in qua felicitas consistit 10. Ethicorum, etc.
Ad primum argumentum alterius opinionis, quando dicit quod si delectatio esset aliud realiter a beatitudine, Deus posset separare unum ab altero, dico quod eodem modo per istud posset argui quod fruitio potest esse sine visione, quia Deus de potentia absoluta potest separare unum ab altero, et tunc erit aliquis beatus sine visione, et e converso. Similiter potest causare visionem in Angelo sine fruitione, et tunc erit beatus in sola visione, quantum ad illum actum, si tamen beatitudo consistet in visione. Dico igitur quod si delectatio separetur a fruitione, adhuc remaneret beatus, sed non haberet omnia, quae requiruntur ad beatitudinem, scilicet consequentia ad eam, haberet tamen necessaria et prima. Sic igitur dico quod de potentia absoluta Dei potest esse aliquis beatus sine delectatione.
Ad aliud, quando dicitur quod beatitudo esset perfectior, si delectatio et gaudium essent de essentia ejus, dico quod verum est, si posset esse de essentia ejus, sic enim homo secundum istam rationem csset perfectior, si asinus esset de essentia ejus. Hic autem delectatio non potest conjungere cum objecto, imo contra naturam delectationis esset, si esset de essentia beatitudinis, quae est operatio, et ponitur tantum esse objecti, et finis ultimi, et istud non potest esse de ratione delectationis, quia praesupponit hujusmodi unionem et conjunctionem potentiae cum objecto.
Ad aliud, quando dicitur, poena est tristitia essentialiter, igitur praemium est essentialiter gaudium, nego consequentiam, quia non est simile, eo quod nihil est poena, nisi pro quanto est involuntarium. Praemium autem nihil est nisi voluntarium; poena igitur non potest esse actus voluntatis, quia omnis actus voluntatis, sive sit nolle, sive velle, semper est voluntarius; praemium autem semper est actus voluntatis, et sic est in actu; non igitur est passio, nec in passione; omnis autem poena est passio, quia tristitia, vel cum tristitia.
Sed si arguatur de miseria, tunc magis apparet argumentum, quia illa essentialiter opponitur beatitudini; sed miseria essentialiter non est nisi tristitia; igitur praemium, vel beatitudo, est essentialiter gaudium; igitur delectatio est de essentia beatitudinis.
Respondeo, negando antecedens, quia miseria non est cssentialiter poena vel tristitia, sed est essentialiter culpa, et sola culpa facit hominem miserum. Et si dicas, quod miseria est essentialiter tristitia, dico quod non est, nisi ratione culpae, sed culpa est male velle; sic per oppositum praemium erit bene velle in operatione, et sic bonum commodi potest esse voluntarium et praemium maximum Beati, et maximum gaudium sibi.