Postquam determinavit magister de defectibus quos christus cum natura assumpsit, hic inquirit per quem modum illi defectus fuerunt in christo, utrum scilicet in christo fuerit necessitas patiendi vel moriendi; et dividitur in duas partes: primo determinat quaestionem, ostendens quod christus necessitatem moriendi assumpsit. Et quia necessitas moriendi ad secundum statum pertinet, ideo gratia hujus, secundo ostendit quod christus de singulis statibus aliquid accepit, ibi: et est hic notandum.
Circa primum tria facit: primo ponit dubitationem; secundo solvit, ibi: ad quod dici potest; tertio solutionem confirmat, ibi: unde super epistolam ad Hebraeos auctoritas dicit etc..
Hic oritur duplex quaestio: primo de necessitate moriendi, quam christus ex secundo statu assumpsit.
Secundo de his quae christus habuit de ultimo statu. De immunitate enim peccati, et de plenitudine gratiae, quae ad alios status pertinet, supra dictum est.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum necessitas moriendi sit tantum ex peccato, vel etiam ex natura; 2 utrum in christo fuerit necessitas moriendi; 3 utrum illa necessitas fuerit sub voluntate humana.