Utrum in christo fuit necessitas moriendi.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in christo non fuerit necessitas moriendi. Necessitas enim coactionem importat. Sed quod est in potestate alicujus constitutum non est coactum.
Cum igitur christus de seipso dicat, joan. 10, 18: potestatem habeo ponendi animam meam; non fuit in eo, ut videtur, necessitas moriendi.
Praeterea, christus mortuus est quia voluit, ut dicitur Isai. 43. Sed non fuit in eo necessitas volendi. Ergo nec necessitas moriendi.
Praeterea, necessitas moriendi venit ex peccato.
Rom. 8: corpus quidem mortuum est propter peccatum; Glossa: idest, necessitati mortis addictum. Sed in christo non fuit peccatum.
Ergo nec necessitas moriendi.
Praeterea, supra dixit magister, in praecedenti distinctione, quod Hilarius a christo necessitatem dolendi removit. Sed dolorem passionis secuta est mors. Ergo nec in eo fuit necessitas moriendi.
Praeterea, potentius non de necessitate ab aliquo minus potente patitur. Sed christus fuit potentior quolibet alio passionem vel mortem inducente.
Ergo ipse non habuit necessitatem moriendi, vel patiendi.
Sed contra, Rom. 8, 3: deus misit filium suum in similitudinem carnis peccati. Sed conditio carnis peccati est quod habeat necessitatem moriendi, quae tamen peccatum non est. Ergo fuit in carne christi.
Praeterea, Hebr. 2, dicitur, quod ipse in passione assimilatus est fratribus, idest aliis hominibus.
Sed mater, de qua christus carnem sumpsit, et alii homines habent necessitatem moriendi et patiendi.
Ergo etiam in christo talis necessitas fuit.
Praeterea, necessitas moriendi vel patiendi est defectus totam humanam naturam consequens, nec est culpa diminutionem gratiae importans, quia est tantum ex parte corporis. Sed omnes tales defectus assumpsit, ut supra, dictum est. Ergo assumpsit necessitatem moriendi.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, necessarium idem est quod impossibile non esse; unde necessitas excludit potentiam ad oppositum. Haec autem potentia ad oppositum excluditur triplici ratione.
Primo ex hoc quod talis potentia repugnat naturae illius rei, sicut potentia deficiendi repugnat naturae divinae; et ideo dicimus deum necessario aeternum: et haec est necessitas absoluta. Secundo excluditur ex aliquo impediente; et sic est necessitas coactionis. Tertio quia hoc cujus dicitur esse potentia, repugnat fini intento, sicut non curari repugnat ei quod est sanari: unde dicimus, quod non potest non curari, si debeat sanari: et haec est necessitas ex conditione finis.
Necessitas autem patiendi vel moriendi, dupliciter potest attribui christo. Quia potest removere potentiam non moriendi a natura humana; et sic vere ei attribuitur: quia natura humana, quantum ad statum suae passibilitatis, in quo statu christus eam assumpsit, non habet potentiam non moriendi; unde in christo quantum ad humanam naturam fuit necessitas moriendi. Item potest removere potentiam non moriendi a christo ratione personae; et sic ei falso attribuitur, quia virtus divinitatis christi repellere poterat omne inducens mortem vel passionem. Erat tamen in christo necessitas patiendi, etiam ratione personae, ex conditione finis, scilicet si humanum genus redimendo liberare vellet; et ideo quidam dicunt christum habuisse necessitatem patiendi, attendentes naturam humanam; quidam vero dicunt non habuisse talem necessitatem, nisi ex conditione finis, attendentes personam divinam. Sed quia mors inest christo ratione humanae naturae, ideo sicut simpliciter concedimus quod christus mortuus est, ita similiter concedere possumus simpliciter quod necessitatem moriendi habuit, non solum ex causa finali, sed etiam necessitatem absolutam, ut moreretur, etiam si non occideretur, ut quidam dicunt. Unde Augustinus: si non occisus fuisset, naturali morte dissolutus fuisset; et idem opus redemptionis fuisset, quod per passionem fecit: et cum hoc necessitatem coactionis habuit quantum ad mortem violentam quam sustinuit.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut infra, 21 dist.; dicit magister, hoc christus dixit de potestate in se manentis divinitatis.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur: christus mortuus est, quia voluit, ly quia potest dicere causam: et hoc vel respectu mortis absolute, et sic referendum est ad voluntatem divinitatis; vel respectu mortis violenter illatae, et sic potest referri ad voluntatem humanam, per quam voluntarie se obtulit persecutoribus. Potest etiam dicere concomitantiam; et sic refertur etiam ad voluntatem humanam, per quam mortem acceptavit: et hoc excludit necessitatem moriendi, quia hoc idem accidit in Petro, et in aliis sanctis.
Ad tertium dicendum, quod necessitas moriendi non solum venit in humanam naturam ex peccato, sed etiam alias potuisset esse in humana natura, ut supra dictum est: et ideo christus potuit hunc defectum assumere sine peccato, et alios hujusmodi.
Ad quartum dicendum, quod magister voluit supra excludere a christo necessitatem patiendi ratione personae.
Ad quintum dicendum, quod corpore christi fuit secundum quid potentior clavus et lancea: inquantum scilicet clavus fuit durus, quod pertinet ad potentiam naturalem; et caro christi mollis, quod pertinet ad naturalem impotentiam, secundum philosophum in praedicamentis.