REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Secundo, de appetitu elicito, ponit sententiam D. Thomae tenentis eum esse necessarium respectu beatitudinis in universali, sed non in particulari, quam rejicit clare, de quo in Oxon. 1. d. 1. q. 4. et supra hac d. q. 5. et collat. 15. 16. et 17. Probat quinque rationibus claris, non posse necessitari ad beatitudinem in universali, quin necessitetur ad eamdem in particulari. Resolvit ergo ad neutram necessitari, ut in pluribus tamen, voluntas actu elicito, vult beatitudinem utramque, quando ostenditur, quia difficile est non sequi appetitum naturalem.
Quantum ad secundum articulum de appetitu libero, an omnes isto appetitu, necessario et summe appetant beatitudinem? Est una opinio, quae ponit quod sic, in universali tamen, et non in particulari. Rationem primi assignant talem, quia illud necessario appetitur, in quo est nulla ratio mali, nec defectus boni; hujusmodi est beatitudo in universali; igitur ex hoc sequitur quod summe appetitur, quia in cujus potestate non est actus, sive agere, in ejus potestate non est intense vel remisse agere. Dicunt quod in particulari non necessario appetitur, quia tunc non posset aliquis peccare.
Contra hanc opinionem diffuse fuit argutum in primo libro* in illa quaestione: An apprehensio in universali fine necesse sit frui illo. Quantum tamen ad praesens videtur mihi quod ista contradictionem implicant, quod omnes appetant necessario beatitudinem in universali apprehensam, et tamen non in particulari, quia si beatitudo in universali apprehensa appetitur necessario propter hoc, quia in ea est omnis ratio boni, et nulla ratio mali, nec defectus boni, et cum in beatitudine in particulari plenius inveniatur omnis ratio boni, et nulla ratio mali, nec defectus boni, quam in beatitudine in universali, sequitur quod tunc finem, sive beatitudinem in particulari apprehensam necessario omnes appeterent.
Item, universale non includit perfectionem majorem quam particulare, imo particulare magis videtur addere perfectionem supra universale; igitur beatitudo in universali non dicit majorem perfectionem, quam beatitudo in particulari. Si igitur impossibile sit non appetere beatitudinem in universali apprehensam, quia in ea non est aliqua ratio mali, multo minus poterit finis in particulari non appeti.
Item, si voluntas necessario appeteret beatitudinem in universali, ista necessitas in volendo debet poni propter inclinationem naturalem voluntatis ad beatitudinem. Sed inclinatio naturalis est ad aliquid particulare, et non ad universale, ut prius patuit: igitur multo magis ponetur necessitas in voluntate in appetendo ultimum finem in particulari.
Item, quomodo stant simul quod voluntas necessario appetat beatitudinem in universali comprehensam, et intellectus non dubitet, sed dictet quod beatitudo non sit nisi in isto fine particulari, et tamen quod voluntas non necessario velit illum finem in particulari? Hoc non est aliud quam dicere quod voluntas idem appetat necessario, et non necessario.
Respondeo igitur quantum ad istum articulum, quod si voluntas viatoris, ut in pluribus, velit beatitudinem in universali apprehensam, et in particulari, quando intellectus non dictat in illo partioulari esse beatitudinem, tamen non necessario vult beatitudinem, nec in universali, nec in particulari. Ratio est ad hoc, quia necessitas in causa superiori non potest esse a necessitate causae inferioris, quia causa inferior non potest determinare modum agendi causae superioris, sicut nec potest determinare ad agendum; igitur causa superior, si necessario agat, hoc habebit per intrinsecum suum esse, et ex propria natura. Si igitur voluntas habet necessitatem ad volendum aliquid, illa necessitas convenit ei ex ratione sui, et non ex alia causa inferiori. Tunc ulterius arguo: Causa superior, si necessario agat, eadem necessitate movet inferiores causas ad agendum, quarum actiones necessario requiruntur ad actionem sui; cum igitur ad actionem voluntatis in volendo requiratur apprehensio in intellectu, sequitur quod si voluntas necessario velit beatitudinem, necessario determinaret intellectum ad semper considerandum de beatitudine, quod falsum est.
Dico igitur quod contingenter vult finem et beatitudinem, tam in universali quam particulari, quamvis, ut in pluribus, appetat beatitudinem in universali, et etiam beatitudinem in particulari, quando intellectus prius non dubitat quod beatitudo consistat in illo particulari. Unde si aliquis appetat beatitudinem, et simul credat quod beatitudo simul consistat in fruitione essentiae divinae, ut in tribus personis, pro tunc vult illum finem in particulari appetitu libero, sed non eodem vult media, quibus attingitur ille finis, quia non vult virtuose vivere.
Quod autem ut in pluribus voluntas velit beatitudinem, hoc ideo est, quia voluntas, ut in pluribus, sequitur inclinationem appetitus naturalis; impossibile enim est quod voluntas per aliquem habitum habilitetur, sive inclinetur ad volendum aliquid, nisi per inclinationem appetitus naturalis. Cum igitur per habitum potest voluntas tantum habilitari, quod ut in pluribus sequitur inclinationem illius habitus, imo delectabiliter operatur secundum ejus inclinationem, multo magis voluntas vult, ut in pluribus, illud ad quod inclinat appetitus naturalis; et ideo justus isto habitu, vel quocumque habitu cum difficultate eligit mortem, et est sibi materia patientiae, quia est contra inclinationem naturalem.
Cum igitur omnes appetitu naturali appetant beatitudinem, ut praedictum est, sequitur quod voluntas ut in pluribus appetit, vel vult beatitudinem.