REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat optime, nullo modo necessitati voluntatem ad nolendum miseriam, sed tantum, quod non possit illam velle, sicut nec beatitudinem nolle; et exponit quomodo susceptivum possit privari aliquo sine eo, quod determinetur ad oppositum.
Sed estne iste actus voluntatis naturalis, quo ipsa vult beatitudinem? Dico quod non proprie, quia non est inclinatio naturalis ad beatitudinem, quae dicitur velle naturale voluntati, ut natura est, potest tamen dici actus naturalis, quatenus est conformis inclinationi naturali; propter quod dicit Augustinus in Enchiridio, c. 105. culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus; unde sicut dicitur aliquod velle virtuosum, non quia intellectus elicit illum actum, quia, ut credo, nullus habitus est totale principium elicitivum actus, sed ideo dicitur actus virtuosus, quia est conformis inclinationi virtutis, et elicitur secundum inclinationem virtutis. Sicut in opposito de volitione beatitudinis, quae potest dici naturalis, quia est conformis inclinationi naturali voluntatis, et non quod sit actus mere naturalis, sed est liber, non tamen est velle deliberatum; haec enim, volitio scilicet deliberativa est eorum, quorum est electio, ut eorum quae sunt ad finem, et de illo quod conclusum est per syllogismum practicum. Sed hic est unum dubium, quod si, secundum Augustinum in dicta auctoritate, non possumus velle miseriam, igitur similiter non nolle miseriam. Sed sequitur, si necessario nolo miseriam, igitur necessario volo beatitudinem. Haec consequentia patet dupliciter, primo, quia non est minor habitudo beatitudinis ad velle quam mali, sive miseriae ad nolle. Secundo quia actus nolendi non est nisi in virtute alicujus volitionis, ideo enim nolo aliquid, quia volo aliud; sed causa est perfectior suo effectu: igitur magis necessario volo beatitudinem, cum nolo miseriam.
Respondeo, quod nec necessario volo beatitudinem, nec necessario nolo miseriam. Unde non sequitur, non volo esse miser; igitur nolo miseriam, sive nolo esse miserum. Nec sequitur, non possum velle esse miserum, ergo de necessitate nolo esse miserum, quia nolle est actus voluntatis positivi, sicut et velle, et ita liberum est unum sicut et aliud. Ideo neutrum necessario elicit circa quodcumque objectum, et ideo possum non elicere nolle circa malum, sicut et velle circa bonum, tamen sicut circa malum ostensum non possum elicere actum voluntatis nisi nolle, ita nec circa bonum nisi velle; ideo deberet sic arguere: Non possum velle esse miserum, igitur non possum odire beatitudinem; sed hoc non sequitur, igitur necessario volo beatitudinem, quia nullum velle necessario elicitur a voluntate, ut supra ostensum est.
Sed adhuc dicetur objiciendo, quod nullus actus necessario aufertur ab aliqua potentia, nisi propter determinationem ad actum oppositum, sicut ab igne non aufertur necessario frigus, nisi propter determinationem ejus ad calorem: nec a superficie, a qua aufertur aliquis color, nisi propter determinationem ejus ad oppositum colorem; igitur in voluntate non est impossibilitas ad nolendum beatitudinem, nisi quia necessario determinatur ad actum oppositum, scilicet ad volendum beatitudinem.
Respondeo, quod a voluntate excluditur actus volitionis respectu miseriae, et actus nolitionis respectu beatitudinis, quia miseria non est nata esse objectum volitionis, nec beatitudo nolitionis, sicut actus videndi disgregando excluditur a visu respectu nigredinis, quia non est nata esse objectum talis actus, sic in proposito; unde voluntas non est capax talis actus respectu talis objecti. Dico igitur quod voluntas sic determinatur ad volendum beatitudinem, et nolendum miseriam, quod si eliciat aliquem actum circa objecta ista, necessario et determinate elicit actum nolendi circa miseriam, et volendi circa beatitudinem, non tamen absolute determinatur ad unum actum eliciendum, nec ad alium.
Ad rationem alterius opinionis, quando arguitur quod illud in quo non est aliqua ratio mali, nec defectus boni, necessario est volitum a voluntate, dico quod falsa est, quia voluntas respectu cujuscumque actus volendi aut nolendi libera est, et a nullo objecto necessitatur, non tamen potest voluntas nolle odire beatitudinem, nec velle miseriam. Unde deberet argui sic, quod voluntas non potest resilire ab illo objecto, in quo est nulla ratio mali, nec defectus boni; igitur non potest odire, nec detestari beatitudinem, quod verum est. Sed ex hoc non sequitur quod necessario velit beatitudinem.
Si dicas quod si voluntas nec necessario velit beatitudinem, nec necessario odit, sive detestatur beatitudinem, qualem igitur actum habet voluntas circa beatitudinem, quando sibi ab intellectu ostenditur? Dico quod ut in pluribus, habet actum volendi, sed non necessario aliquem actum; unde potest suspendere se ab omni actu ostensa beatitudine. Aliter enim simplices, quando apprehendunt aliquid, quod pertinet ad finem ultimum, de quo nesciunt an sit de ratione finis ultimi, tenerentur ad volendum illud. Unde quodlibet objectum potest voluntas non velle, nec nolle, et quolibet actu in particulari potest se suspendere ab hoc vel illo, et hoc potest experiri quilibet in se ipso, cum quis offert sibi aliquod bonum, etiam si ostenderet sibi bonum, ut bonum considerandum et volendum, potest se ab hoc avertere, et nullum actum voluntatis circa illud elicere.