REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad quaestionem nonam, resolvit, appetitu naturali, omnia alia propter beatitudinem appeti, sed non appetitu elicito, quia potest quis appetere fornicationem, advertens eam esse incompatibilem beatitudini.
Ad secundam quaestionem, dicendum quod loquendo de appetitu naturali, voluntas quidquid appetit, appetit propter beatitudinem, quia secundum appetitum naturalem appetit secundum quod est perfectio ejus. Sed quaecumque perfectio appetitus naturalis est ejus perfectio in ordine ad ultimatam ejus perfectionem, et ideo cum appetitu naturali appetat quidquid appetit, in ordine ad bonum appetit, et hoc est beatitudo ejus, sequitur quod quidquid voluntas appetit naturali appetitu, illud appetat propter beatitudinem.
Si autem quaestio quaerat de appetitu voluntatis, pi out est actus elicitus, sic dico quod non oportet quod voluntas appetat quidquid appetit propter finem ultimum, et propter beatitudinem negative et contrarie. Negative, quia potest appetere aliquid, et non considerare de fine ultimo beatitudinis, et per consequens tunc non appetit propter beatitudinem, cum non cognoscat eam tunc. Similiter potest appetere aliquid non ordinando illud ad aliud, igitur tunc non appetit propter beatitudinem. Potest etiam appetere aliquid non propter beatitudinem contrarie, quia potest appetere aliquid, quod habet contrarietatem ad beatitudinem, vel non ordinatur ad beatitudinem, quia potest aliquis fidelis concipere beatitudinem in particulari, ut quod sit respectu fruitionis essentiae divinae, quae una est in tribus personis, et potest concipere aliquid, quod nullo modo ordinatur ad illam beatitudinem, ut fornicationem; stante igitur ista apprehensione de fornicatione, quod nullo modo sit ordinabilis ad beatitudinem, potest appetere fornicationem: sed sic appetendo fornicationem, non appetitur in ordine ad beatitudinem; potest igitur voluntas appetere aliquid non propter beatitudinem.
Ad primam rationem, quando dicitur secundum Augustinum quod quaecumque appetimus, appetimus propter beatitudinem, verum est de appetitu naturali, vel de appetitu libero actu elicito, ut in pluribus.
Ad secundum, quando arguitur, quod primum in unoquoque genere est causa omnium aliorum in illo genere, concedo quod hoc verum sit, et quod bonum secundum se appetibile, quod est ultimus finis, sit causa voluntatis aliorum; non tamen sequitur quod sit causa necessaria aliorum, inquantum sunt volibilia a potentia volitiva.
Ad tertium, quod si aliquid appetatur, et non propter finem ultimum, igitur propter se, dico quod illud appetitur propter se negative, quod non in relatione ad aliud, non tamen propter se, ut ly propter se dicit circumstantiam universalis finis, et ita non appetitur propter se contrarie fruendo illo, nec etiam in ordine ad aliud, et ideo nec utendo, nec fruendo; multi enim sunt actus tales in nobis in voluntate, quibus nec utimur actu, nec actu fruimur. Si enim semper tenemur in quocumque actu voluntatis uti vel frui, multi actus in nobis essent peccata, quando non consideramus de fine ultimo, agendo aliquid per voluntatem.
Ad rationem primam in oppositum, dicendum quod concludit de actu libero, qui actus est elicitus; illo enim non semper appetimus ultimum finem, quia non semper de illo cogitamus.
Ad secundam rationem, quando arguitur quod appetens aliquid haberet simul duos actus appetendi, si propter finem appeteret, dico quod uno modo potest quis appetere aliquid propter finem, sicut uno actu intelligendi discurrit intellectus a principio ad conclusionem. Actus enim discursivus est unus actus intelligendi, nec est inconveniens quod plura sint objecta unius actus, quando habent unitatem ordinis.
Sed dubium est, an cum illo actu uno, quo voluntas appetit aliquid propter finem, stent illi duo actus proprii, quorum unus est circa finem, et alius circa illud quod est ad finem, sicut est dubium de actu intellectus discursivo, an cum illo actu intellectus simul habeat propriam notitiam principii, et aliam propriam notitiam conclusionis? Si vero dicatur quod illi actus priores proprii stent cum actu comparativo, tunc possent plures actus simul esse in eadem potentia, nec impediunt se, sed requiruntur propter actum comparativum discursivum, vel voluntatis, quo vult unum propter aliud, ut si visus videret album et nigrum, et videndo judicaret differentiam illorum ab invicem cum illo actu, quasi comparativo staret actus proprius visionis albi et visionis nigri.