REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum homo in vita mortali possit consequi beatitudinem?
Tertull. l . 1. contra Praxeam cap. 4. Athan. serm. contra Arian. Rich. art. 1 q. 6, Vasq. 1. 2. d. 55. c. 4. Expositores in Exod. 33. Non videbit me homo, etc et in 1. Tim. 6. quem nemo hominem vidit.
Quaestio haec non est eadem cum praecedente, quia non sequitur, si non potest ex naturalibus acquirere, igitur non potest in ista vita mortali. Nec ex eodem affirmatio sequitur, quod possit consequi in hac vita. Unde ex puris naturalibus consequi beatitudinem est indifferens, sive in hac vita, sive in alia.
Videtur igitur primo quod possit consequi beatitudinem in hac vita mortali, primo sic: Christus in hac vita mortali fuit beatus, quia comprehensor, sed tunc fuit ejusdem speciei nobiscum; igitur non repugnat homini beatitudo in hac vita mortali.
Item, Augustinus lib. 83. qq. ad Orosium quoestione antepenultima, dicit de Paulo, quod vidit essentiam divinam, sicut eam vident Beati, et tamen Paulus fuit in hac vita . mortali. Cum igitur possit Deus conservare quidquid potest creare, potuit visionem beatam in Paulo per totam vitam ejus conservare, et tunc fuisset beatus; igitur, etc.
Item, corpus non est susceptivum beatitudinis, sed anima, quia consistit in operatione intellectuali; igitur nihil ex parte corporis repugnat beatitudini; igitur nec mortalitas, cum sit conditio corporis.
Item, si mortalis vita repugnat beatitudini, cum sit naturale desiderium ad beatitudinem, esset naturale desiderium ad mortem, quia quidquid naturaliter desiderat unum oppositorum, naturaliter fugit suum oppositum: igitur homo naturaliter desideraret mortem, et fugeret vitam, quod est contra Apostolum 2. Cor. 5. qui dicit nolumus expoliari, sed supervestiri.
Item, incognitum secundum Augustinum 18. Trin. cap. 3. amari non potest; sicut igitur aliquid amatur, sic cognoscitur: sed Deus in hac vita amatur immediate; igitur immediate cognoscitur et videtur; igitur, etc.
Contra 13. de Trinitate cap. 8. probat Augustinus, quod non est vita beata, nisi sit immortalis, quia si esset mortalis, vel igitur perdet eam nolens, et tunc dicitur esse miser, tum quia perdit, tum quia si scivit se perditurum eam, habuit tristitiam: vel volens, et tunc quomodo esset summum bonum suum? vel indifferenter se habendo, nec volendo, nec nolendo, quia non est credibile quod non curaret amittere maximum bonum suum. Item, Exodi 33 Non videbit me homo, et vivet, in gloss. ibi: Deus in hac vita mortali videri non potest.