Postquam magister determinavit de his quae christus cum natura humana assumpsit, hic determinat de his quae per humanam naturam fecit.
Operis autem humani voluntas principium est, sine quo opus nec meritorium nec laudabile est; et ideo dividitur haec pars in duas partes: primo determinat de voluntate christi; secundo de merito ejus quod ex voluntate processit, 18 dist., ibi: de merito quoque christi praetermittendum non est.
Prima in duas: primo determinat de voluntate christi; secundo removet quaedam dubia quae ex dictis oriri possent, ibi: ceterum non parum nos movent verba Ambrosii. Prima in tres: primo ponit dubitationem de efficacia voluntatis christi, et orationis, quae est signum voluntatis; secundo solvit, distinguendo voluntatem christi, ibi: quocirca ambigendum non est diversas in christo fuisse voluntates; in tertia solutionem confirmat, ostendens diversas voluntates esse in christo, ibi: ex affectu ergo humano, quem de virgine traxit, volebat non mori.
Ceterum non parum nos movent verba Ambrosii.
Hic removet quaedam quae possent esse ex dictis dubia: et primo removet dubium quod oritur ex dictis Ambrosii; secundo dubium quod oritur ex dictis Hilarii, ibi: illud etiam non est ignorandum quod Hilarius asserere videtur christum non sibi, sed suis orasse, cum dixit: transfer a me calicem hunc.
Hic quaeruntur quatuor: 1 de pluralitate voluntatum christi; 2 de conformitate vel contrarietate earum ad invicem; 3 de oratione, quae voluntatem exprimit; 4 de dubitatione quam ponit Ambrosius in christo quantum ad aliquam voluntatem christi.