Ulterius. Videtur quod in christo non sit aliqua voluntas humana praeter voluntatem rationis.
Quia, sicut dicit Damascenus in 3 Lib., voluntas naturam sequitur. Sed in christo sunt tantum duae naturae. Ergo et tantum duae voluntates.
Ergo non est tertia praeter voluntatem divinam et rationis.
Praeterea, sicut ratio est alia virtus apprehensiva a sensitiva apprehensione, ita sensus interior a sensu exteriori. Sed non est alia voluntas consequens apprehensionem sensus exterioris ab ea quae consequitur apprehensionem sensus interioris.
Ergo non oportet ponere aliam voluntatem quae consequatur apprehensionem rationis, et sensitivae partis.
Praeterea, philosophus dicit in 3 de anim., et Damascenus, quod voluntas solum in ratione est, in sensibilis autem desiderium et animus, idest irascibilis et concupiscibilis. Sed sensualitas est a ratione discreta, ut patet dist. 24 2 Lib.. Ergo non est aliqua voluntas sensualitatis.
Praeterea, sensualitas significatur per serpentem, in qua est primus motus peccati. Sed in christo non est aliquid serpentinum, nec aliquod peccatum. Ergo in ipso non est voluntas sensualitatis.
Praeterea, motus sensualitatis sunt subiti.
Sed in christo non est aliquid subitum, quia totum ab ipso fuit praevisum. Ergo in ipso non fuit voluntas sensualitatis.
Sed contra, sensualitas est medium inter corpus et rationem. Sed positis extremis ponitur medium.
Cum igitur in christo fuerit corpus humanum et anima rationalis, oportet quod in ipso fuerit sensualitas.
Praeterea, philosophus dicit in 2 de anima: sicut trigonum in tetragono, et tetragonum in pentagono, sic nutritivum in sensitivo, et sensitivum in intellectivo. Sed in christo fuit anima intellectiva. Ergo in christo fuit sensitiva quantum ad omnes sui partes: ergo et voluntas sensualitatis, quae est pars sensitivae.