REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Rejicit sententiam Henrici, dicentis impassibilitatem consistere in quadam qualitate fluente ex anima, et resistente corruptioni. Eadem sententia videtur D. Thom. 1. p. q. 97. art. 2. Resolvit impassibilitatem consistere in decreto Dei de non coagendo ad corrumpendum vel laedendum corpora Beatorum, et explicat quo sensu dos sit in dotato non Physice; sed quia in eo est jus meriti ad dotari a Deo, quod deest damnatis, et elementis, et ideo non habent dotem, licet corrumpi nequeant.
Alii dicunt quod hoc est per aliquid positivum, quod scilicet est dos, quae est qualitas quaedam influens ab anima in corpus, vel a Deo immediate, sicut et beatitudo animae, et sive sic, sive sic, haec qualitas est necessaria actioni cujuscumque contrariae, sive receptioni cujuscumque contrarii. Et pro ista opinione videtur esse quaedam auctoritas Augustini ad Diosco rum epistola 56. Tam potenti natura fecit Deus animam, ut ex ejus plenissima
beatitudine, quae in fine temporum Sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quae est corpus, non beatitudo quaerentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, idest, incorruptionis vigor; et hoc erit formaliter impassibilitas, et per hanc constituitur corpus in esse tali, ut nec ab agente intrinseco, nec extrinseco pati possit.
Contra, ista qualitas non erit qualitas corporis caelestis, quia haec non posset esse in corpore hominis, non enim credo quod corpus meum erit stella; vel igitur erit qualitas mixti, vel elementi ? Tales enim qualitates non sunt nisi duae, lux et diaphanitas, vel perspicuitas. Sed non credo quod flant corpora perspicua ut lux, quae non competeret animae; erit igitur qualitas corporis mixti. Sed quomodo est possibile illam esse incorruptibilem insuper, et tale esse dare supposito?
Praeterea, illa qualitas est una, et unius rationis: sed mirabile est quomodo qualitas unius rationis impedit omnem actionem contrariam in subjecto.
Praeterea, omnes formae receptibiles in eodem susceptibili sunt ejusdem generis; sed omnes formae ejusdem generis vel sunt contrariae vel mediae. Sed istae qualitates activae et passivae fundatae sunt in eodem genere subjecti; igitur vel sunt contrariae, vel mediae.
Praeterea, si ista qualitas impedit actionem aliorum, vel hoc est, quia contraria eis; vel quia repugnat effectibus: vel quia impedit susceptivum ad susceptionem facere. Et probatur, prius est susceptivum, quam superaddatur dos. Nec etiam quia repugnat effectibus eorum, quia qua ratione repugnat illis effectibus ignis, eadem ratione et omnibus ejusdem speciei; sed actu stat cum aliquibus ejusdem rationis; igitur, etc.
Patet igitur quod nihil positivum est causa impassibilitatis, nec anima, nec dos; igitur oportet dare aliam causam hujus privativi. Et dicunt quidam cessationem motus coeli esse causam hujus, quia cessante primo motu, scilicet caelorum, ut habetur 8. Physic. text. com. 73. cessat actio, et passio in elementis, ut ostensum est supra . *
Contra, ad generationem nihil facit motus, nisi quod adducit generans, ut habetur 2. de Gener. text. 55. unde coelum per formam suam absolutam non est causa illorum effectuum, ut dictum fuit supra. *
Igitur non restat nisi causa privativa, quae est privatio voluntatis divinae, quae non vult ea pati, et illud assero, licet aliud non nego, quod voluntas divina facit hoc, quod non patiantur corpora gloriosa a contrariis non coagendo, ad hoc contrariis. Et hoc est possibile, quia Deus omnem effectum extrinsecum mere contingenter vult; elementa igitur, Deo non coagente, corrumpi non possunt, quia causa non potest in aliquem effectum, nisi supposita actione causae primae, vel concurrente.
Contra objicio, solum ex hoc quod causa impassibilitatis non est aliud nisi voluntas divina non coagens contrariis, sequitur quod impassibilitas non sit dos; dos enim debet esse aliquid in ipso dotato; igitur, etc. Sed hoc est contra Apostolum primae Corinth. 15. abi dicit, quod seminatur in corruptione, surget in incorruptione, et ibi de aliis consequentibus ad resurrectionem.
Praeterea, si non est aliud dos nisi quia causa prima non coagit ad corruptionem causis secundis, cum igitur elementa non corrumpantur post resurrectionem, elementa habebunt dotes.
Respondeo, dos est donatio ??cta sponsae in desponsatione a pater, sic in desponsatione hominis resurgentis, pro dote datum est homini, quod de caetero nunquam patiatur, quia ex tunc Deus non coagi talicui agenti contrario in ipsum.
Et si dicas, igitur dos non est in eo, cujus est dos; dico quod ad rationem dotis non requiritur necessario quod sit forma aliqua in dotato. Unde si pater sponsae daret decem milites in dotem, qui custodirent dotatam, per hoc nihil acquireretur in dotata absolutum. Ita hic, dos non est aliquid absolutum, nec aliqua, nisi ordo quidam voluntatis divinae ad praecavendum ne patiatur corpus gloriosum, sive quod contraria non agant in ipsum.
Vel si hoc non sufficit ad rationem dotis, tunc dicendum quod dos est jus habendi istum actum divinum, quo impediuntur agentia illa contraria. Est igitur dos jus non patiendi a contrario, non quod habet hoc a se, quia nullus hoc habere potest a se, sed ab alio non cooperante agenti contrario, scilicet a Deo.
Et si dicas, igitur similiter dicemus de elementis, quod est jus quoddam, quod non patiantur et corrumpantur, non enim ad hoc coagit eis Deus, dico quod in elementis non est, quia hoc jus non patiendi est acquisitum a Beatis per meritum, quia ex quo Beatus acquisivit jus videndi Deum, rationabile est quod acquisiverit jus non patiendi a contrariis, quia passio talis virtualiter repugnat beatitudini, et sic quicumque habens impassibilitatem, non tamen ex meritis, non dicitur dotatus. Ideo dicunt Doctores, et bene, quod licet etiam Angeli habeant illud, quod est dos, non tamen habent ipsum per modum dotis. Aliter dico de elementis et de damnatis, quod habeant impassibilitatem, non tamen per modum dotis, quia non habent ex meritis suis, sed damnati habent ex demeritis ad afflictionem.
Ex hoc patet quod ista conservatio corporum non est miraculosa, esto quod approximentur contraria, quia de lege communi magis tenetur Deus praeservare justum, quam coagere causae secundae, quae corpus ejus corrumperet, si relinqueretur sibi, et ideo si suspendat effectum in me per aliquid in illa contraria, vel per effectum alium in me, hoc non est miraculum.
Potest etiam aliter dici, quod non est miraculum, quia sic disponit, et in talibus non est miraculum. Et tunc est respondendum ad auctoritatem Augustini, quod illa non dicit circumstantiam causae efficientis, quia anima non est causa illius impassibilitatis, sed dicit circumstantiam causae meritoriae, sicut inest meritoria causa effectus prioris qui est beatitudo, . quam consequitur impassibilitas.