Ulterius. Videtur quod in christo sint plures voluntates rationis. Quia Damascenus in 2 Lib., distinguit duas voluntates rationis, scilicet thelesin, quae est voluntas naturalis.
Et bulesin, quae est voluntas rationalis. Sed nihil eorum quae ad perfectionem humanae naturae pertinent, christo defuit. Ergo in christo fuit duplex rationis voluntas.
Praeterea, peccatum proprie est in voluntate.
Dicitur autem esse aliquando in superiori ratione, aliquando autem in inferiori. Ergo utrique rationi respondet sua voluntas, quas oportet in christo ponere.
Praeterea, philosophus in 6 ethic.
Ponit diversas potentias apprehensivas in parte intellectiva; scilicet scientificum, quod cognoscit necessaria, et ratiocinativum, sive opinativum, per quod comprehendimus contingentia operabilia a nobis. Sed apprehensionem sequitur suus appetitus.
Ergo in parte intellectiva sunt plures voluntates.
Praeterea, omnis virtus humana est in ratione, ex qua habet homo quod sit homo. Sed dicitur a magistris quod est quaedam irascibilis et concupiscibilis humana. Ergo oportet eas ponere in ratione. Sed haec pertinent ad voluntatem. Ergo in ratione sunt plures voluntates.
Praeterea, in parte intellectiva est liberum arbitrium, quod est electivum eorum quae sunt ad finem, et voluntas, quae est finis, ut dicitur in 3 ethic.. Neutrum autem horum defuit christo. Ergo idem quod prius.
Praeterea, Hugo de sancto victore ponit in christo praeter voluntatem sensualitatis et rationis, et divinam, voluntatem pietatis. Pietas autem in ratione est. Ergo videtur quod sint plures voluntates in ratione.
Sed contra est quod philosophus in 3 de anima voluntatem rationis non distinguit, sicut distinguit appetitum partis sensitivae.
Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia assimilatur universo. Sed in universo est tantum unus primus motor. Ergo et in homine. Sed primus motor est voluntas rationis quae movet omnes alias vires secundum Anselmum.
Ergo oportet ponere unam tantum voluntatem rationis in christo, et in omnibus aliis hominibus.