Utrum christus, secundum quod homo, dubitaverit.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod christus, secundum quod homo, dubitavit, per hoc quod dicit Ambrosius in littera, quod ut homo dubitabat.
Praeterea, quicumque nescit omnia, potest dubitare. Sed christus secundum aliquam scientiam nescivit omnia, ut supra, distinct. 14, quaest. 1, art. 3, dictum est. Ergo secundum illam potuit dubitare.
Praeterea, ubicumque est timor, ibi est dubitatio. Sed in christo fuit verus timor, ut supra dictum est, dist. 15, qu. 2, art. 2. Ergo in christo fuit dubitatio.
Si dicatur, quod dubitabat secundum sensualitatem et non secundum rationem; contra. Sensualitas sequitur apprehensionem sensitivae partis.
Sed futurum periculum, de quo erat passio, non praesciebat sensus. Ergo sensualitas de ipso non dubitabat, sed ratio.
Si dicatur, quod sensualitas dubitabat ex apprehensione rationis vel ex scientia deitatis; contra.
Christus, non praescivit magis tunc sibi futuram passionem quam a principio. Sed a principio sensualitas in ipso non trepidabat. Ergo nec tunc.
Sed contra, dubitare est ignorantis. Sed in christo non fuit ignorantia, sicut supra dictum est.
Ergo nec dubitatio.
Praeterea, dubitatio ligat rationem ne possit procedere, sicut dicitur in 3 metaph.. Sed in christo non fuit ratio ligata. Ergo non fuit in ipso dubitatio rationis.
Praeterea, ubi est summa securitas, ibi non est aliqua dubitatio. Sed in christo fuit summa securitas.
Psal. 26, 3: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Ergo in ipso non fuit dubitatio.
Respondeo dicendum, quod dubitatio dupliciter dicitur. Primo enim et principaliter significat motum rationis super utraque parte contradictionis cum formidine determinandi. Iterum secundo translatum fuit hoc nomen ad significandum formidinem affectus in aggrediendo vel sustinendo aliquod terribile. Primo autem modo dicta dubitatio contingit ex defectu medii sufficientis ad veritatem inveniendam; et ideo contingit ex defectu scientiae; et propter hoc in christo non fuit.
Secundo autem modo dicta contingit ex infirmitate ejus quod laesivum imminens evadendi facultatem non videt. Et quia christus habebat infirmitatem in carne, ut supra dictum est, et laesivum mortis imminens, sensualitas trepidabat; ideo erat talis dubitatio in christo quantum ad sensualitatem, quamvis esset summa securitas quantum ad rationem, quae auxilium divinum imminere videbat, quod sensualitas apprehendere non poterat.
Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius loquitur quantum ad sensualitatis timorem; quem dum ostendit, videbatur hominibus dubitare etiam quantum ad rationem.
Ad secundum dicendum, quod non omnis nescientia dubitationem causat, sed quando aliquis rationem ejus quod quaerit, et de quo contraria apparent, videre non potest; et ideo in christo non fuit talis dubitatio.
Ad tertium dicendum, quod dubitatio pro ut pro timore ponitur, in christo fuit quantum ad sensualitatem.
Ad quartum dicendum, quod sensualitas movetur etiam ex his quae ratio apprehendit: quia formantur formae particulares in imaginatione, ex quibus sensualitas nata est moveri.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mors a principio conceptionis esset praevisa, non tamen praevidebatur ut imminens; et ideo dubitationem non faciebat, sed solum quando jam imminebat.
Alia concedimus: quia procedunt de rationis dubitatione.
Anima per aurem audit; idest est principium audiendi homini per aurem.
Sicut in viris sanctis fuit. Videtur quod magis fuit in impiis, quia seipsos interficiunt suorum peccatorum pondere afflicti, ut dicitur in 9 ethic..
Dicendum, quod voluntas sensualitatis semper refugit mortem, similiter voluntas rationis ut natura; sed voluntas rationis ut ratio quandoque appetit mortem; et hoc dupliciter: vel propter amorem futurae vitae, et hoc est in sanctis; vel propter remorsum laesae conscientiae; et hoc fit in peccatoribus.
Pius mentis affectus quo vellet mori. Contra. 2 corinth. 5, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri.
Dicendum, quod pius affectus bonorum refugit vestitum corporis quantum ad corruptionem, sed amat quantum ad naturam. Vel dicendum, quod non vult expoliari propter se, sed ut cum christo sit; cum quo si esse posset non expoliatus, sed supervestitus, melius vellet.
Sed quia modum gessit dubitantis. Contra est quod supra dixit Augustinus, dist. 15, quia eadem ratione omnia quae de christo dicuntur, non fuerunt vera. Dicendum, quod erat vera dubitatio quantum ad sensualitatem quae faciebat apparere dubitationem in ratione, in qua dubitatio non erat.
Intende, lector, his verbis pia diligentia. Verba Hilarii sunt exponenda secundum quod ratio pro se, non pro sensualitate proponebat: sic enim non pro se, sed pro suis orabat. Secundum autem quod pro sensualitate proponebat, sic orabat pro se, ut jam dictum est.