Postquam determinavit magister de voluntate christi, quae est principium merendi, hic determinat de merito ipsius. Dividitur autem haec pars in duas: primo determinat de merito ipsius christi secundum quod ordinatur ad consecutionem boni; secundo secundum quod ordinatur ad remotionem mali, dist. 19, ibi: nunc igitur quaeramus, quomodo per mortem ipsius a diabolo et a peccato et a poena redempti sumus. Prima adhuc dividitur in duas: primo determinat de merito christi, secundum quod sibi aliquid meruit; secundo de merito ipsius pro ut nobis meruit, ibi: ad quid ergo pati voluit? prima in duas: primo ostendit quid sibi meruit; secundo inquirit, utrum hoc sine merito habere potuisset, ibi: si vero quaeritur, utrum christus etc..
Prima in duas: primo ostendit quid sibi meruit in seipso; secundo quid meruit in aliis, ibi: nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam meruit donari sibi nomen quod est super omne nomen. Prima in duas: primo ostendit quomodo christus sibi meruit glorificationem corporis, et impassibilitatem animae et corporis in istanti suae conceptionis; secundo ostendit quomodo hoc meruit per passionem, ibi: nec solum hoc meruit christus. Circa primum duo facit: primo determinat veritatem; secundo movet quamdam dubitationem, ibi: utrum autem anima sit facta impassibilis, quando caro facta est immortalis...
De auctoritate certum nobis non est.
Ad quid igitur voluit pati et mori? hic ostendit quid nobis meruit per passionem; circa quod duo facit: primo enumerat utilitates quae nobis ex passione christi proveniunt; secundo prosequitur unam, quae pertinet ad consecutionem boni, ibi: decreverat deus in mysterio.
Hic quaeruntur sex: 1 utrum in christo sit aliqua operatio praeter divinam; 2 utrum per illam potuit mereri; 3 utrum ab instanti conceptionis meruit; 4 quid sibi meruit; 5 utrum per passionem mereri potuit; 6 utrum nobis meruit apertionem januae.