Utrum in christo sit aliqua operatio praeter divinam.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in christo sit tantum una actio. Dionysius enim actionem christi nominat theandricam, idest deivirilem.
Hoc autem non diversas actiones, sed unam significat. Ergo in christo est tantum una actio divinitatis et humanitatis.
Praeterea, actiones, ut dicit philosophus, suppositorum singularium sunt.
Sed in christo est tantum unum suppositum. Ergo tantum una actio.
Praeterea, cujus est esse, ejus est agere. Sed in christo propter unitatem hypostasis est tantum unum esse. Ergo tantum una actio.
Praeterea, instrumenti et principalis agentis est tantum una actio. Sed, sicut dicit Damascenus, caro est instrumentum divinitatis. Ergo est una actio christi secundum divinitatem et humanitatem.
Praeterea, ubi est idem activum, est eadem actio: quia actiones diversificantur penes terminos.
Sed in christo est idem opus operatum divinitatis et humanitatis: sicut mundatio leprosi, quem divinitas tactu corporali mundavit, ut dicitur Matth. 8. Ergo in ipso est tantum una actio.
Sed contra, sicut se habet unitas actionis ad unitatem naturae, ita pluralitas ad pluralitatem. Sed in divinis personis propter unitatem naturae est una actio. Ergo et in persona christi propter diversitatem naturarum est diversa actio.
Praeterea, magis distant divina natura et humana in christo, quam diversae potentiae animae in christo. Sed diversarum potentiarum in christo sunt diversae actiones. Ergo multo fortius duarum naturarum sunt diversae actiones.
Praeterea, actio divinae naturae est ipsa divina essentia, et est aeterna. Actio autem humanae naturae in ipso est accidens, et aliquid tempore mensuratum.
Ergo sunt duae actiones in christo.
Respondeo dicendum, quod quidam negaverunt in christo duas esse actiones; et ad hoc ponendum diversi diversis rationibus moti sunt.
Quidam enim eutychiani dicebant in christo unam tantum naturam esse, compositam ex divina et humana; et ideo sequebatur quod etiam christus haberet unam tantum actionem compositam.
Sed ex hoc sequitur quod sua actio non fuerit neque divina neque humana, neque nobis neque patri conformis; et ita frustratur opus redemptionis, ad quod exigitur divina actio, et humana. Unde hoc est haereticum, sicut et primum, ut dicitur dist., 5, qu. 1, art. 1.
Alii vero negaverunt duas actiones in christo, dicentes in comparatione ad divinam, humanam operationem non esse dicendam actionem, sed potius passionem: quod refellit Damascenus.
Quia si propterea humana operatio christi non est dicenda actio, quia divina est actio, eadem ratione quia natura divina est bona, natura humana non esset bona: non enim oportet, si divina natura excedit humanam in bonitate, quod propter hoc humana sit mala aut non bona.
Alii vero viderunt quod actio dependet a natura, quae est principium actionis, et a persona quae agit; ideo voluerunt in christo non esse dicendum unam actionem, ne unitatem naturae ponere videantur; similiter nec esse plures, ne videantur ponere personarum pluralitatem. Sed ex hoc sequitur, ut dicit Damascenus, quod christus non sit neque unius neque duarum naturarum, quod est absurdum.
Et dicendum propter hoc, quod simpliciter in christo oportet concedere duas actiones: quia ad diversitatem causarum sequitur diversitas in effectibus.
Causa autem actionis est species, ut dicitur in 3 physic.: quia unumquodque agit ratione alicujus formae quam habet; et ideo ubi sunt diversae formae, sunt etiam diversae actiones; sicut ignis desiccat et calefacit per caliditatem et siccitatem; et homo audit et videt per visum et auditum. Et similiter christus ratione diversarum naturarum habet diversas actiones.
Ad primum ergo dicendum, quod actionem christi dicit dionysius deivirilem, non quia sit simpliciter una actio deitatis et humanitatis in christo; sed quia actiones duarum naturarum quantum ad tria uniuntur. Primo quantum ad ipsum suppositum agens actionem divinam et humanam, quod est unum. Secundo quantum ad unum effectum, qui dicitur opus operatum, vel apotelesma secundum Damascenum, sicut mundatio leprosi. Tertio quantum ad hoc quod humana actio ipsius christi participabat aliquid de perfectione divinae naturae, sicut intellectus ejus aliis eminentius intelligebat ex virtute divini intellectus sibi in persona conjuncti; quamvis divina actio in nullo infirmaretur ex consortio humanae.
Ad secundum dicendum, quod quamvis agere sit suppositi, tamen forma sive natura est principium vel causa agendi in supposito, sicut et aliarum proprietatum in supposito existentium; unde sicut idem suppositum est subjectum diversarum proprietatum propter diversa ejus principia causantia illas proprietates; ita idem suppositum habet diversas actiones propter diversas formas sive naturas.
Ad tertium dicendum, quod unitas rei consequitur esse suum: unde eodem modo praedicatur de re ens, et unum, quod convertitur cum ente.
Non autem ex actione sua habet res unitatem: et ideo non potest esse quod sit suppositum unum, et esse ejus non sit unum; potest autem esse quod sit suppositum unum, et actio ejus non sit una.
Ad quartum dicendum, quod non potest esse eadem actio numero per essentiam, principalis agentis et instrumenti, quia idem accidens non est in diversis subjectis; sed dicitur una secundum quid, inquantum scilicet instrumentum non agit nisi motum a principali agente, et agit in virtute principalis agentis: et hoc modo in ipsa actione humanitatis christi est aliqua virtus, inquantum ipsa humanitas est instrumentum deitatis.
Ad quintum dicendum, quod actionis unitas non solum dependet ex termino, sed etiam ex multis aliis causis; et ideo non oportet, si sit idem activum, quod sit eadem actio. Contingit autem quod idem activum ex diversis actionibus causatur quadrupliciter.
Uno modo quando unus agens non est sufficiens ad complendum effectum, sed multi simul; sicut multi simul trahunt navem, quam nullus per se trahere posset; et tunc omnes illi sunt quasi unus agens non simpliciter, sed unitate aggregationis; et similiter actio eorum non est una simpliciter, sed quasi una congregata ex multis. Alio modo quando unus agens potest perficere effectum, sed non simul una operatione, sed multis operationibus successivis; sicut est in generatione habituum acquisitorum; et tunc ultima complens effectum agit in virtute omnium praecedentium disponentium ad illum effectum. Et his duobus modis non fuerunt in christo plures actiones ad unum effectum.
Tertio modo quando effectus non est unus simpliciter, sed unus subjecto, sicut vulnus adustum, et ideo actiones causantes sunt diversae simpliciter, conveniunt tamen in supposito, scilicet incisio et adustio; et a diversis formis per essentiam causantur, scilicet ab acumine ferri, et a caliditate. Quarto modo, quando duae actiones sunt diversorum agentium ordinatorum, quorum unum movet aliud, et unum est instrumentum alterius. Et hi duo ultimi modi sunt in christo, secundum quod diversae ejus actiones ad idem opus operatum terminabantur.