Ad quartam quaestionem dicendum, quod gloria animae consistit in hoc quod anima ipsi deo unitur per visionem et amorem; et quia posterior unio praesupponit priorem, sicut hoc quod deus est in sanctis per gratiam, praesupponit hoc quod in omnibus est per essentiam, praesentiam, et potentiam; ideo eadem ratione unio quae est in persona, quae est ultima et completissima, praesupponit omnem aliam unionem ad deum: unde ex hoc ipso quod anima christi erat deo in persona conjuncta, debebatur sibi fruitionis unio, et non per operationem aliquam ei facta debita: et ideo, quia meritum consistit in operatione quae facit nobis aliquid debitum, christus fruitionem non meruit. Secus autem est de gloria corporis: quia de gloria corporis non consistit in unione ad deum; unde sine ea corpus divinitati unitum esse potuit, et fuit dispensative propter opus redemptionis implendum. Et propter hoc fruitionem, in qua consistit gloria animae, christus semper habuit, et ipsam non meruit, sicut meruit gloriam corporis.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod christus sibi beatitudinem quae est in fruitione non meruit, non fuit ex insufficientia meriti, sed ex perfectione merentis.
Ad secundum dicendum, quod christus magis habuit ex seipso quod ex unione habuit quam aliquis habeat id quod ex operatione acquirit: quia habuit illud naturaliter; et ideo etiam gloriosius habuit fruitionem quam aliquis alius.
Ad tertium dicendum, quod secundum illam opinionem, Angeli non semper habuerunt beatitudinem, nec iterum aliquid erat in eis unde eis deberetur; et ideo mereri potuerunt simul quando acceperunt gratiam, ut in 2 Lib., dist. 5, quaest. 2, art. 2, dictum est. Non est autem ita de christo, qui semper beatus secundum animam fuit, et cui ex ipsa unione debebatur gloria.