Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dicit Damascenus, caro christi et anima erat quasi instrumentum deitatis, unde quamvis esset alia operatio dei et hominis, tamen operatio humana habebat in se vim divinitatis sicut instrumentum agit VI principalis agentis: et propter hoc dicit Damascenus quod ea quae hominis sunt, supra hominem agebat; unde et actio christi meritoria, quamvis esset actio humana, tamen agebat in virtute divina: et ideo erat potestas ei supra totam naturam, quod non poterat esse de aliqua operatione puri hominis, quia homo singularis est minus dignus quam natura communis: quia divinius est bonum gentis quam bonum unius hominis. Et quia omnes homines sunt unus homo in natura communi, ut dicit Porphyrius, inde est quod meritum christi, quod ad naturam se extendebat, etiam ad singulos se extendere poterat; et ita aliis mereri potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod christum mereri pro alio dicitur dupliciter. Aut ita quod ipse mereatur loco alterius, idest quod pertinet ad alium ut mereatur; et sic christus pro aliis non meruit: quia meritum oportet quod procedat ex voluntate merentis, ut objectio procedebat. Aut ita quod ipse aliquid alteri mereatur quod sub merito illius non cadit; et sic christus aliis meruit ea quae ipsi sibi mereri non potuerunt.
Ad secundum dicendum, quod membra et caput ad eamdem personam pertinent; unde cum christus fuerit caput nostrum propter divinitatem, et plenitudinem gratiae in alios redundantem, nos autem simus membra ejus; meritum suum non est extraneum a nobis, sed in nos redundat propter unitatem corporis mystici.
Ad tertium dicendum, quod christus ea quae sunt hominis agebat supra hominem, ut dictum est.