Ad primum sic proceditur. Videtur quod per passionem christi non simus liberati a peccato.
Christus enim non est passus secundum divinam naturam, sed secundum humanam. Sed peccata delere solius est dei, ut patet Isai. 43, quia ipsius solius est gratiam dare, per quam delentur peccata.
Ergo per passionem christi, peccata nostra deleri non potuerunt.
Praeterea, corporale non potest agere in spirituale.
Sed passio christi fuit quoddam corporale.
Ergo non potuit agere in animas nostras ad delenda peccata.
Praeterea, liberatio a peccato dicitur esse justificatio. Sed haec attribuitur resurrectioni: resurrexit enim propter justificationem nostram; Rom. 4. Ergo liberatio a peccato non debet attribui passioni, sed resurrectioni.
Praeterea, sicut passio christi excitat in nobis caritatem, ita et alia beneficia dei: quia ipse nobis temporalia et spiritualia bona tribuit. Similiter etiam sanctorum exempla nos ad caritatem excitant. Et tamen non dicitur quod per omnia beneficia dei a peccato liberemur. Ergo neque debet dici quod per passionem liberemur a peccato quia nos ad caritatem excitat, ut dicit magister.
Praeterea, sicut habemus fidem de passione, sic etiam habemus fidem de creatione mundi; et tamen non dicitur quod per bona creationis a peccato mundemur, quamvis fides corda purificet, ut dicitur Act. 15. Ergo videtur quod nec etiam ista ratione dicendum sit quod per passionem a peccatis liberati simus, ut dicit magister.
Sed contra, Apoc. 1, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sanguinem autem in passione fudit. Ergo per passionem a peccatis nos liberavit.
Praeterea, signum respondet signato. Sed ritus veteris legis fuit signum et figura christi. Cum igitur in veteri lege non fuerit sine sanguinis effusione remissio, ut dicitur Hebr. 9, nec peccatorum remissio fit nisi per sanguinis christi effusionem.