Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod dilectio dei ad nos secundum effectum indicatur. Cum enim ipse, quantum in se est, ad omnes aequaliter se habeat, secundum hoc aliquos dicitur diligere secundum quod eos suae bonitatis participes facit. Ultima autem et completissima participatio suae bonitatis consistit in visione essentiae ipsius, secundum quam ei convivimus socialiter, quasi amici, cum in ea suavitate beatitudo consistat. Unde illos dicitur simpliciter diligere quos admittit ad dictam visionem vel secundum rem, vel secundum causam, sicut patet in illis quibus dedit spiritum sanctum quasi pignus illius visionis. Ab hac igitur participatione divinae bonitatis, scilicet a visione essentiae ipsius, homo per peccatum amotus erat; et secundum hoc homo dicebatur privatus dei dilectione. Et ideo inquantum christus per passionem suam satisfaciens pro nobis, ad visionem dei homines admitti impetravit, secundum hoc dicitur nos deo reconciliasse.
Ad primum ergo dicendum, quod omnes creaturas diligit quantum ad aliquem modum, quo communicat eis bonitatem suam; sed illas dicitur simpliciter diligere quibus seipsum videndum communicat.
Joan. 14, 21: ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.
Ad secundum dicendum, quod sicut deus dicitur diligere creaturas quando jam sunt, inquantum eis actu suam bonitatem communicat, quas antequam essent, dilexit secundum propositum communicandi eis suam bonitatem; ita etiam dicitur deus homines dilexisse secundum propositum communicandi vel concedendi hominibus suam visionem, ex qua dilectione filium dedit. Sed per mortem filii dilexit eos quasi actualiter ad visionem sui admittens, remoto impedimento quod eos a visione dei impediebat.
Ad tertium dicendum, quod ex parte illorum qui occiderunt christum, non fuit aliquid quod misericordiam provocaret, sed magis iram; sed ex parte christi qui pro nobis mortem sustinuit, fuit immensa caritas, quae fecit passionem ex parte patientiae deo acceptam: et sic per ipsam sumus reconciliati.