Postquam determinavit magister quomodo per passionem christi liberamur a malis, hic determinat de causis passionis. Dividitur autem in duas partes: primo assignat passionis congruentiae causam; secundo determinat de causa ipsius efficiente, ibi: christus ergo est sacerdos, idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis. Prima in duas: in prima assignat causam congruentiae ex utilitate nostra; in secunda ex decentia justitiae ipsius, ibi: est et alia ratio. Et circa hoc tria facit: primo assignat congruentiam passionis ex justitia dei; secundo prosequitur justitiae ordinem, ibi: sed qua justitia? jesu christi; tertio ostendit quod, etiam isto ordine praetermisso, nulli injuria fieret; ut sic justitiae processus commendabilior appareat inquantum non fuit necessarius, ibi: si enim tres illi in causam venirent, scilicet deus, diabolus, et homo; diabolus et homo quid adversus deum dicerent non haberent.
Christus ergo est sacerdos, idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis. Hic determinat de causa efficiente passionis: et primo quantum ad ipsam operationem causae efficientis; secundo quantum ad opus operatum, ibi: passio ergo christi et opus dicitur Judaeorum... Et opus dei. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo opus operatum ex diversis causis processit; secundo inquirit utrum ipsum opus operatum sit licitum, vel malum, ibi: cum autem passio christi opus dei sit, et ideo bonum est, eamdemque operati sint Judas et Judaei; quaeritur, an concedendum sit eos operatos ibi esse bonum.
Hic quaeruntur quinque: 1 de reparabilitate humanae naturae; 2 an alius quam christus potuit satisfacere pro humana natura; tertio utrum satisfactio convenienter facta sit per christi passionem; 4 utrum potuit humanum genus alio modo liberari; 5 de passione christi per comparationem ad causam efficientem.