Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in passione christi fuit tria considerare. Unum ex parte patientis, quia scilicet voluntarie passus est ex caritate. Aliud autem ex parte occidentium, qui ex iniqua voluntate eum occiderunt. Tertium est ex parte ipsorum pro quibus passus est, scilicet effectus salutis in toto humano genere. Et secundum hoc tripliciter deus pater, immo tota trinitas, eum tradidit. Uno modo, praeordinando passionem ejus ad salutem humani generis. Secundo, christo homini voluntatem dando, et caritatem, ex qua pati voluit. Tertio, dando potestatem, et non cohibendo voluntatem occidentium, sicut dicitur joan. 19, 11: non haberes in me potestatem, nisi data tibi fuisset desuper.
Ad primum ergo dicendum, quod deus pater non tradidit christum in mortem, quasi cogendo ipsum mori, sed dando ei voluntatem bonam qua mori vellet; et ideo non sequitur quod fuerit aliqua crudelitas in deo.
Ad secundum dicendum, quod christus non fuit debitor mortis ex necessitate, sed ex caritate ad homines, qua hominis salutem voluit, et ex caritate ad deum qua ejus voluntatem implere voluit, sicut dixit Matth. 26, 39: non sicut ego volo, sed sicut tu; et hoc debitum non diminuit aliquid de gratitudine actus.
Ad tertium dicendum, quod conformitas voluntatis humanae ad divinam, non est simpliciter in volendo quod deus vult, sed in volendo eodem modo, idest ex caritate, sicut deus vult, vel ad eumdem finem; vel in volendo id quod deus vult nos velle; et hoc modo Judaei voluntatem suam divinae non conformaverunt: quia christum ex nequitia occiderunt ad impediendam salutem, quam ex ejus praedicatione sequi videbant.
Ad quartum dicendum, quod facere aliquod malum propter bonum finem consequendum, est mali consiliatoris; sed uti malitia aliorum, quam ipse non facit, ad bonum finem, hoc est summae sapientiae.