Postquam determinavit magister de his quae christus cum humana natura assumpsit, scilicet gratia et scientia et defectibus, et de his quae per humanam naturam operatus est, scilicet de meritis; hic determinat de morte quam in humana natura sustinuit. Dividitur autem haec pars in duas: primo determinat ea quae ad mortem christi pertinent; secundo ea quae ad mortem christi consequuntur, dist. 22, ibi: hic quaeritur, utrum in illo triduo mortis christus fuerit homo. Prima dividitur in duas: primo inquirit utrum mors fuerit in christo secundum separationem deitatis a carne; secundo, supposito quod non, ostenditur qua ratione christus dicatur mortuus, ibi: recedente vero anima, mortua est christi caro. Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: quidam putaverunt tunc carnem sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam.
Et circa hoc duo facit: primo excludit errorem; secundo veritatem confirmat, ibi: sicut Augustinus super joan.... Ait. Circa primum duo facit: primo excludit probationem erroris sumptam ex ratione et auctoritate Augustini; secundo probationem sumptam ex auctoritate Athanasii, ibi: alii quoque auctoritati innituntur. Circa primum tria facit: primo ponit rationem ipsorum; secundo auctoritatem quae videtur pro eis facere, ibi: huic suae probabilitati addunt auctoritatis testimonium; tertio solvit, ibi: quibus respondemus.
Alii quoque auctoritati innituntur. Hic tria facit: primo ponit objectionem ex auctoritate Athanasii; secundo ostendit quod illa auctoritas non facit pro eis, ibi: quibus respondemus; tertio auctoritatem Athanasii exponit, ibi: sciendum est igitur.
Hic est duplex quaestio. Prima de morte christi.
Secunda de resurrectione ejus.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum in morte christi fuerit separata deitas ab humanitate; 2 utrum corpus christi fuerit dissolutum, vel incineratum; 3 utrum debeat simpliciter concedi quod christus, vel filius dei, sit mortuus.