Ulterius. Videtur quod deitas sit separata ab anima. Utraque enim mors, ut dicitur in littera, scilicet qua separatur corpus ab anima, et qua separatur anima a deo, diaboli suasu homini propinata est. Sed christus in se accepit mortem, qua separatur corpus ab anima, ut a nobis excluderet quod suasu Daemonis in nobis devenit.
Ergo simpliciter debuit pati mortem, quae est separatio animae a deitate.
Praeterea, quicumque deponit aliquid, illud a se separat. Sed filius dei dicit de seipso, joan. 10, 10: ego pono animam meam. Ergo eam a se separavit.
Praeterea, sicut supra, dist. 5, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 3, dictum est, uniens est unitum sicut ratione unionis deus est homo. Si igitur anima esset deo unita post mortem; posset dici, quod deus esset anima.
Praeterea, ratione unionis dei ad hominem est communicatio idiomatum, ut dicit Damascenus.
Sed animae idiomata non dicuntur de filio dei: non enim potest dici, quod filius dei sit forma corporis. Ergo non remanet post mortem anima verbo unita.
Praeterea, si esset verbum unitum animae et corpori, cum illa sint ad invicem divisa, essent duae uniones verbi ad illa duo. Sed ante mortem erat tantum una unio. Ergo aliqua unio facta est de novo in morte christi; quod est inconveniens.
Praeterea, anima et corpus separata fuerunt duo quaedam. Si ergo verbum utrique unitum remansit, videtur quod fuerunt duo vel tria christus in morte: quia uniens est unitum.
Sed contra, major est conjunctio animae ad deum per unionem in persona quam quae est per fruitionem. Sed anima deo conjuncta per fruitionem, nunquam ab ipso separatur. Ergo multo minus conjuncta ei per unionem in persona.
Praeterea, filius dei dicitur descendisse ad inferos.
Sed hoc non convenit sibi nisi ratione animae.
Ergo filius dei post mortem habuit animam sibi unitam.