Ad secundam quaestionem dicendum, quod propter easdem rationes anima a verbo in morte christi separata non fuit, et adhuc amplius, inquantum anima immediatius et pluribus modis verbo unitur quam corpus.
Ad primum ergo dicendum, quod mors animae est secundum separationem animae a deo per peccatum, opposita conjunctioni quae est per caritatem; quam mortem christum assumere non decuit sicut nec peccatum, ut supra, dist. 15, qu. 1, art. 1, dictum est; et ideo haec ratio non est ad propositum: quia etiam si esset separatio perfecta animae a verbo quantum ad conjunctionem quae est in persona, adhuc anima non esset mortua sed viva, inquantum remaneret deo per caritatem conjuncta.
Ad secundum dicendum, quod filius dei dicitur animam ponere, non quidem a se, sed a carne, a qua in morte separata fuit.
Ad tertium dicendum, quod anima non nominat personam, sed partem naturae; unde anima non est unita verbo sicut importans id in quo facta est unio, sicut est de hoc nomine homo; et ideo non potest dici quod filius dei sit anima, sicut potest dici quod sit homo, secundum quod est habens animam.
Ad quartum dicendum, quod sicut ea quae dicuntur de natura humana secundum rationem naturae non possunt praedicari de filio dei, ut quod dicitur esse communis christo et aliis hominibus; ita etiam ea quae praedicantur de anima christi inquantum est pars naturae, non possunt dici de filio dei, sicut quod est forma, vel aliquid hujusmodi.
Ea autem quae praedicantur de ipsa inquantum est quid subsistens, possunt de filio dei praedicari, sicut quod descendit ad inferos, et alia hujusmodi.
Ad quintum dicendum, quod, sicut supra, dist. 8, quaest. 1, art. 5, dictum est, relationes secundum rem multiplicantur secundum multiplicationem illorum supra quae fundantur elationes; unde contingit quod relatio ex parte unius extremi est una, quae ex parte alterius multiplicatur, sicut de illo qui una paternitate ad multos filios refertur, qui ad ipsum multis filiationibus referuntur.
Ita etiam est hoc: quia ex parte ipsius filii dei est una tantum, quamvis non sit ex parte ipsius relatio realis, sed rationis tantum; ex parte autem assumptorum, quae divisa sunt, sunt duae uniones in actu post mortem; ante autem erat una in actu, et multae in potentia: unde non oportet quod aliqua unio fiat ibi de novo, sicut nec in divisione continui fit aliquid de novo, inquantum id quod prius erat multa potentia, unum autem actu, fit actu plura.
Ad sextum dicendum, quod sicut humana natura non est hypostasis in christo, quamvis possit dici singulare et individuum, ut supra, dist. 6, qu. 1, art. 1, dictum est; ita etiam anima et corpus non sunt duae completae hypostases, sed unitae uni hypostasi filii dei; quamvis possint dici duo singularia, vel duo individua. Sed non sequitur ex hoc quod christus sit duo: quia neutrum illorum de christo praedicatur, vel de filio dei.